Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
§. 3. De obligatione dominorum, servorum et coniugum. 26. Quod ad dominos attinet, hi peccant 1. si caussa sunt ut servi laborando festa non observent, missam non audiant; tenentur imo domini invigilare ut servi praecepto paschali caeterisque christianis obligationibus satisfaciant: 2. si eos non corrigant cum Deum offendunt blasphemiis, verbis obscoenis, scandalis etc.: 3. si eis denegent aut differant salarium. 27. Peccant e contrario servi 1. si famulati desint aut si, ut debent, domino non obediant. 2. Si domini damnum, quum illud commode impedire possint, permittant: imo, quando damnum provenit non a conservis sed ab extraneis, si non impediunt, ad restitutionem quoque tenentur. 3. Si ante statutum tempus discedant. 4. Si velint occulte compensare sibi operas suas, quas maiori pretio salarii dignas existimant: damnata enim fuit ab Innoc. XI. propositio 37. dicens: Famuli et famulae domesticae possunt occulte heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam maiorem iudicant salario quod recipiunt. Peccant 5. si ad aliquod Domini peccatum, licet inviti, cooperentur. Excusari quandoque poterunt, si, obedire nolentes, magnum inde damnum essent passuri, et eorum cooperatio intrinsece mala non foret. 28. Quoad coniuges peccat vir 1. si negligat culpabiliter victum et vestes uxori procurare. Peccat 2., si male habet uxorem verberibus, alapis aut contumeliis gravibus. Uxor socia est, non mancipium: quidam viri ante matrimonium tam magna uxoribus promittunt dicentes: Eris domina domus, domina mea; sed paucis mensibus elapsis ut mancipia eas tractant. Quid? uxorem meam, quum se non bene gerit, castigare non possum? Maxime, quum aliqua iusta adesset causa, honestatis praesertim, et uxor pluries admonita ad meliorem vitam se revocare noluisset, tunc potes eam, sed moderate, punire: illicitum tamen est propter frivolos defectus uxorem verberare; ut e. gr. si iracundum aliquod proferret verbum aut si in aliquibus parvi momenti non obediret. Peccat 3. vir si impedimento uxori sit quominus satisfaciat rebus praeceptis, ut missam audiendi, praeceptum paschale adimplendi et etiam pluries in anno confitendi; quia difficulter potest conservari in gratia Dei persona illa quae est in mundo quaeque semel tantum in anno confitetur: Sed, pater, quotidie vult illa confiteri et Christi corpus sumere. Si iusta, respondeo, adest caussa, uti esset si illa, frequentans sacramenta, domesticae gubernationi deficeret, tunc prohibere potes: non vero si uxor non deficiat, nec aliud inconveniens adsit. 29. Peccat graviter uxor 1. si viro non obediat in eo quod iustum est, praesertim in reddendo debito; et quoties non obedit, peccat. Peccat 2. si, invito viro, de bonis communibus impendat plusquam solent sui ordinis uxores; huiusmodi enim bonorum non uxor, sed vir est dominus: impendere tantum aliquid posset pro familiae necessitate quando vir familiae subvenire non curaret. Peccat 3. si iniuste renuit sequi virum mutantem domicilium: uxor enim tenetur illuc commeare quo vir commeat quotiescumque conditio inita in sponsalibus contraria non esset, aut si aliquod damnum aut grave periculum eius non adesset. Peccat 4. si in causa esset cur, irate respondendo, vir blasphemaret. Queruntur quaedam uxores quod semper verberantur a viris. Sed, quando eum vides iratum, quare ad indignationem eum excitas et non taces? In quodam loco quercus erat et arundo: furens consurrexit ventus; quercus resistere voluit, et tota fracta remansit, arundo se inclinavit, fecit transire ventum, et nullum detrimentum cepit. Intellexisti? tace quando vir tuus furit, fac ut ille irae ventus concidat, et non vvapulabis. Ita accidit cuidam uxori semper querenti quod a viro verberabatur: quidam probus homo dixit ei: Age, volo tibi prabere aquam quam si habueris in ore dum vir tuus furit, numquam amplius te vir tuus duriter habebit. 30. Refert d. Augustinus quod mater sua s. Monica, licet vir eius valde molestus et iracundus esset, cum eo in pace vivebat, ita ut propinquae, quae cum viris suis saepe dissidebant, ab ea quadam die petierint qua arte uteretur ad quiete vivendum cum viro. Respondit sancta: Sorores, vexationes quas a viris vestris habetis non tam ab eorum vitiis proveniunt quam a vitiis vestris. Vos respondetis et replicatis et ita eorum animos exasperatis, et ideo estis semper inquietae. Ego, quando virum meum iratum video non loquor, eum tolero et pro eo Deum rogo, et hoc modo in pace vivo. Ita etiam vos facite, eti ita etiam vos vivetis in pace.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |