Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
CAP. VIII. De octavo praecepto. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 1. Ante omnia in hoc praecepto prohibetur ne in iudicio falsa deponantur. Qui a suo legitimo iudice interrogatur veritatem dicere tenetur, et si veritatem non deponit, dicitque se nihil scire, peccat. Sed ego veritatem tacui, ne proxima damna eveniat. Haec excusatio ad nihilum valet, ut iam de secundo praecepto loquens dixi: quod scis, deponere debes; et nihil refert quod proximo damnum eveniat. Iustum est hoc damnum: pro bono enim publico est necessarium ut puniantur facinorosi, sed puniri nequeunt, si testes, quod sciunt, non deponant. 2. Peccat e contrario et gravius qui in iudicio falsum in proximi damnum deponit. Mendacium semper est peccatum; quamvis ioco dicatur aut ob alicuius utilitatem, quamvis aliquis mortem propter illud mendacium vitare possit, non licet. Refert auctor bibl. pro par., pag. 179., quod Maximianus imperator misit ut carceribus manciparetur s. Antimus Nicomediae episcopus. Milites, quum eum conquirerent, casu ipsius sancti domum ingressi fuerunt, victumque quaesierunt. D. Antimus eis indulsit, eosque bene habuit. Petierunt postea ab eo ubinam episcopum Antimum possent invenire. Respondit sanctus: Eccum ipsum; ego sum Antimus. Milites prae gratitudine dixerunt ei: Nolumus nos te ducere; dicemus quod te non invenimus. Sed sanctus respondit: Minime, filii mei, nolo quod vos mendacium dicatis; potius mori acquiesco quam vobis mendacium suadere. Et, ut ad imperatorem iret, ipsis se comitem addidit. 3. Ergo semper peccatum est mendacium: cum sine proximi damno profertur, veniale peccatum est, sed quando cum gravi damno proximi profertur est peccatum mortale. Et ita intelligitur scriptura illa dicens: Os quod mentitur occidit animam 2. Et quando coram iudice mendacium dicitur, duplex peccatum est mortale, et si iuramentum addatur, quemadmodum in iudicio semper adhibetur, sacrilegium est prae falso iureiurando, quod gravissimum et reservatum est peccatum. Iussit Tenesius legislator ut ad iudicis dexteram carnifex semper cum secure assisteret, ut quemcumque qui in iudicio mentitus fuisset vita privasset. Maledictus qui pervertit iudicium; et respondit omnis populus: Amen. 3. Refert Eusebius 4, quod fuerunt tres testes qui in iudicio false Narcissum episcopum accusaverunt. Primus dixit: Si accusatio mea vera non est, comburi acquiesco. Dixit secundus: Ictericus meri acquiesco. Tertius dixit: Acquiesco amittere aspectum. Paullo post hae tres imprecationes ipsis evenerunt; unus aspectum amisit, alter mortuus fuit ictericus, tertius fuit a fulmine combustus. 4. Secundo loco detractio hoc praecepto prohibetur. Peccatum hoc commune est. Raro invenies, dixit d. Hieronymus, qui non libenter reprehendant vitam alienam... 1. Et d. Iacobus dixit: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir 2. Pessimumi n illis infirmis signum est in quibus lingua nigra videtur. Saepe in infirmis morbi gravitas non tam a pulso quam a lingua arguitur: pulsus aliquando magnam esse febrim non denotat; sed lingua, quando est nigra et virulenta (uti dicit Hippocrates) denotat mortem. Plures ecclesiam conveniunt, missam audiunt, rosarium recitant; sed lingua nigra, quam in detrahendo proximo adhibent, aeternam denotat mortem. Inquit d. Bernardus quod detractio est ensis trium cuspidum, quae uno ictu tria vulnera facit: ferit illum qui detrahit; ferit illum cui detrahitur, quia famam amittit; et ferit quoque audientes, quia qui audiunt et detractionem audire delectantur peccant. 5. Sed ad huius praecepti explicationem veniamus. Bifariam est detractio: infamatio et diffamatio. Infamatio est quando falsum proximi delictum dicitur aut quando augetur; et si est in materia gravi, mortale peccatum est, et fama restitui debet. Diffamatio autem est quando occultum proximi peccatum nescientibus illud dicitur: et hoc mortale quoque est peccatum; infamia enim notatus, si peccatum suum occultum erit, adhuc suam bonam famam possidet. 6. Multi detractionis sunt modi. Primus est cum alicui aperte detrahitur, dicendo: Talis hoc commisit peccatum etc. Secundus est cum indirecte detrahitur, dicendo, e. g.: Talis saepe confitetur, sed... loqui non possum. Quandoque satius est malum explicare; quia dicendo tantum illud sed... forte auditores maius esse malum quam quod vere est credent. Tertius est cum intentio reprehenditur: non poterit aliquis actionem carpere, quia bona est, et quid facit? reprehendit intentionem, dicens: Sed sic operatus est ut alios deciperet. Quartus modus est signis detrahere; qui in hunc modum detrahit vocatur a scriptura vir linguosus. Vir linguosus non dirigetur in terra 3. Vir linguosus qui scilicet plures linguas habet, et detrahit non solum lingua verum etiam manibus, pedibus et oculis. Quidam iuvenis qui loqui nesciebat quin proximo detraheret, in huiumosid vitii poenam amens evasit; post propriis dentibus sibi linguam abscidit; demum, magnum foetorem ex ore emittens, e vita migravit. Utinam et plures huiusmodi vitium non haberent! Veneum aspidum sub labiis eorum 4. Videntur veneno plenum os habere; nesciunt enim loqui, nisi nunc isti, nunc illi detrahant. 7. Alii autem audiendi et referendi vitium habent. Audit aliquem de alio detrahere, et statim huic renunciat. Hi appellantur sussurones, qui maledicti sunt a Deo, quia daemonis faciunt officium, familiarum et regionum pacem perturbantes, et sunt caussae tot odiorum et iurgiorum. Circa hoc vitium iam verba fecimus de praecepto caritatis loquentes. Estote attenti, christiani mei, quando loquimini; cavete ne lingua vestra mittat vos in infernum. In Exemplorum speculo narratur quod comparuit quidam damnatus lingua ulcerosa et exusta, quam dentibus lacerabat, dixitque: Haec maledicta me misit in infernum. 8. Si vero proximi peccatum publicum esset, illud sine iusta caussa nescienti patefacere peccatum mortale non erit, sed veniale contra caritatem. Sed animadvertite quod, licet factum fuerit quondam notorium, si in praesentiarum est occultum, illud manifestare grave est peccatum, quia in praesentiarum infamia notatus bonam possidet famam. 9. Age tamen, ad remedia deveniamus. Qui proximo famam abstulit non sufficit ut confiteatur, sed necesse est quoque ut ablatam famam restituat. Sed in hoc consistit difficultas; famam enim auferre facile est, difficillimum autem eam restituere. Quando falsa est infamia, detractor palinodiam canere, et calumniam suam manifestare tenetur: sed hoc est illud quod difficile est, Refert Menochius 1 quod quidam eques, postquam cuidam nuptae matronae detraxerat, confessus fuit apud P. Victoriam ordinis praedicatorum. Pater dixit ei: Opus est ut quod dixisti revoces. Respondit eques: Hoc facere nequeo, quia famam meam amittere non possum. Confessarius respondit quod alias eum absolvere non poterat; sed ille obstinatus respondebat quod sic facere non poterat. Pater demum videns quod verba amittebat; ei dixit: Discede, damnatus enim es; et terga ei vertit. 10. Si tamen proximi peccatum verum esset sed occultum, quemadmodum superius dixi, fama quoque resitui debet: et in hoc casu maior est difficultas: si enim verum fuit peccatum, dici nequit quod verum non est; mendacium enim esset, et mendacium numquam dici potest. Quomodo igitur faciendum erit? Debet tunc detractor alio modo, et opportuniori uti, aliquo scilicet aequivoco, dicendo e. g.: Quod de tali dixi, ioco dixi, aut e meo capite eduxi. Aliquando melius erit tantummodo bene de illa persona dicere, praesertim cum praesumitur quod persona illa magis de hoc contenta sit, ut apud alios peccati sui memoria non renovetur. 11. Animadvertatur et scitu necessarium est quod cum detrahitur alicui apud eius superiores, genitores, tutores aut magistros eo fine ut isti mederi possint damno publico aut innocentis aut ipsius delinquentis damno, tunc non erit neque detractio neque peccatum: e. gr. si puella aliqua familiariter cum quodam iuvene versatur, aut si aliquis iuvenis suspectam domum frequentaret, et tu patri id renuncias ut remedium praestet, non peccas; imo quandoque, si sine gravis tui damni periculo facere id potes. facere teneris. Neque hoc est detrahere: inquit d. Thomas 2 quod detractio tunc est peccatum cum fit ut fama proximi denigretur, sed non cum fit ut peccatum eius aut damna alterius impediantur. 12. Dixi quod peccatum est detrahere: sed estne pecactum detractionem auscultare? Maxime, cum qui audit, detractorem provocat ad dicendum aut gaudet aut ostendit quod gaudeat in detractione audienda. Si quis tamen voluntatem in audiendo non ostenderet et quodam timore detractorem non corriperet, tunc dicit d. Thomas 3 quod, quum certus non est quod corripiendo detractionem impediret, non peccat mortaliter. Sed hoc intelligendum est de eo qui superior non est; superior enim detractorem corripere, et detractionem impedire tenetur. Ceterum, quum quis detrahere audit, et videt detractionem gravis et occultae rei esse, aut corripere debet aut sermonem alio transferre aut discedere aut saltem ostendere debet quod detractio illa ei displicet. 13. Tertio loco contumelia in hoc praecepto prohibetur. Contumelia est iniria quae infertur proximo coram ipso. Detractione aufertur fama, contumelia honor proximo aufertur. Inquit d. Paulus esse Deo odibiles contumeliosos 4. Et quando iniuria res infamiae comprehendit, duplex est peccatum: quia sic honor et fama proximi aufertur. Ideoque ut adest proximo famam restituendi obligatio; ita quoque honor est restituendus, veniam a proximo petendo aut alium humilitatis actum erga eum adhibendo: et quando dictae aut factae contumeliae (iniuria enim verbo et opere fieri potest) aliae inferfuerunt personae, coram illis honor est restituendus. Aliorum litteras reserare quaedam est contumeliae species, ideoque peccatum est, nisi praesumatur quod litteram mittens aut ille cui mittitur non curat quod litterae reserentur. Ita quoque secretum commissum aut promissum manifestare peccatum est, nisi iusta caussa illud manifestandi adsit; quae autem sit iusta haec caussa, cum casus occurrerit, a confessario sciscitamini. 14. Peccatumne est iudicium temerarium? Maxime, quando iudicium est rei gravis et vere temerarium, idest sine ratione factum; nam quando aliquod est fundamentum sic iudicandi, peccatum non est. Male de proximo suspicari sine fundamento est peccatum veniale; et difficulter ad mortale perveniet, nisi quando quis sine aliqua ratione de gravissimo proximi peccato vellet suspicari. Dixi: sine aliqua ratione; quando enim aliquod adest suspicandi motivum, peccatum non est. Boni semper bene de proximo cogitant, mali semper mala: Stultus... cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat 1. 15. De octavo praecepto verba fecimus: de nono et decimo erit nunc edisserendum, in quibus prohibetur quominus res aut mulier ailena desiderentur. Sed de peccato inhonesto et de furto iam in sexto et septimo praecepto fuimus locuti. Hic desideria tantum huiusmodi committendi peccata prohibentur: qua de caussa, quin aliud dicamus, pro nunc scire sufficiat quod quum peccatum est si aliquid fiat, peccatum quoque est si illud desideretur. Omitto quoque verba facere de ecclesiae praeceptis, quia de rebus magis necessariis ad ipsa spectantibus iam locuti sumu sin explanatione praeceptorum decalogi.
|
2 Sap. 1. 11. 3 Deut. 27. 19. 4 Hist. l. 6. 1 Epist. ad Celant. 2 Iac. 3. 3. 3 Psalm. 139. 12. 4 Ps. 13. 3. 1 P. 4. 2 2. 2. q. 62. a. 2. ad 1. 3 1. 2. q. 71. a. 4. 4 Rom. 1. 20. 1 Eccl. 10. 3. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |