Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS CAP. I. De sacramentis in genere. 1. Iesus Christus ille fuit qui sacramenta instituit, quibus meritorum suorum nos facit participes. Sacramenta itaque sunt veluti tot sacri canales per quos nobis Iesus Christus suas communicat gratias, quae sunt suae passionis fructus. Scire opus est quod quodlibet sacramentum duas confert gratias, sanctificantem scilicet et sacramentalem. Gratia sanctificans seu habitualis illa est quae divinam gratiam producit in anima quae sacramentum recipit, dummodo sufficienter sit disposita. Gratia sacramentalis est ea quae auxilium confert speciale ad consequendum illud fuit institutum. Et ideo baptismus specialem confert gratiam lavandi animam, eamque a peccatis purgandi. Confirmatio sive chrismatio confert fortitudinem ad Christi fidem confitendam et ad inimicorum tentationes superandas. Eucharistia nos servat, et gratiam, quae est vita animae, adauget. Poenitentia amissam gratiam recuperare facit. Extrema unctio confert auxilium ut in morte inferni aggressionibus possit resisti. Ordo auxilium praebet ut ministri ecclesiae obligationes recte adimpleant. Matrimonium demum sponsis auxilium praebet ad onera matrimonii sustinenda et ad sancte filios educandos. 2. Tria tamen horum sacramentorum, baptismus nempe, confirmatio et ordo, specialem effectum characterem imprimendi habent, qui quoddam spirituale est signumquod imprimitur in anima et nunquam deleri potest: quare haec tria sacramenta semel recipi possunt; sed alia possunt iterari. 3. Meus principalis finis est loquendi de poenitentiae sacramento sive de confessione, ut quilibet peccata sua sciat bene confiteri; nolo tamen aliorum sacramentorum omnem praeterire notitiam, ut quisque noscat essentiam et effectus eorum atque dispositiones quae, cum talia sacramenta suscipi debent, sunt necessariae.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |