Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
CAP. II. De sacramento baptismi. 1. Quatuor breviter de baptismo attingamus: necessitatem, effectum, ministrum et requisita. Quoad necessitatem sciendum est quod baptismus non solum sacramentorum omnium est primus, sed omnium quoque est magis necessarium. Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei 1. Est praeterea magis necessarium quia nemo alia sacramenta recipiendi est capax, nisi prius baptismum receperit; ideoque baptismus omnium sacramentorum ianua appellatur. 2. Ergo si quis realiter baptismum nonrecepit, salvus esse nequit? Respondeo: salvus esse potest, si illum cum desiderio percipit, baptizari desiderans et in Iesum Christum credens, uti evenit pluribus, qui, quum realiter baptismum accipere non potuerint, desiderio receperunt. 3. Effectus baptismi est animam lavandi et a peccatis omnibus purgandi, et tam a peccato originali quam ab actualibus, eamque a poenis omnibus prae huiusmodi peccatis debitis liberandi. 4. Minister baptismi est parochus, a quo ordinarie est administrandus, aut alius sacerdos de parochi licentia. In casu tamen necessitatis, cum puer in periculo moriendi esset, quilibet homo aut mulier, licet haereticus aut infidelis, baptismum administrare potest. 5. Veniamus modo ad baptismi requisita. Loquens de persona quae illum recipere debet, si est adulta et iam ad rationis usum pervenit, habere debet recipiendi baptismum intentionem et peccatorum quae commisit dolorem. Sunt qui volunt dolorem hunc debere esse contritionem; sed communius dicunt sufficere attritionem, et huius sententiae est d. Thomas dicens: Ad hoc ut homo se praeparet ad gratiam in baptismo, praeexigitur fides, non caritas; quia sufficit attritio praecedens, etsi non contritio 2. Quid autem significet attritio vel contritio, cum de confessione loquemur, explicabimus. Pro adultis itaque intentione opus est, sed pro illis qui ante rationis usum baptizantur ecclesiae supplet intentio. Et ita quoque salvantur prae Iesu Christi meritis omnes illi parvuli qui in odium fidei interficiuntur, uti ni sanctis innocentibus evenit. 6. Praeterea, pro baptismo requiritur materia, forma et intentio ministri. Materia est aqua naturalis. Forma sunt verba quae profert minister tribus illis vicibus quibus aquam super baptizandi caput infundit; sed in casu necessitatis, si aqua ad infantis caput pervenire non posset, sufficit aquam infundere super pectus aut super humeros aut super quamcumque aliam partem, quando principalis pars haberi nequiret. Verba formae sunt: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Attendite, obstetrices, quod non sufficit dicere: In nomine Patris, Filii, Spiritus Sancti, sed dicendum est: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Minister amplius intentionem habere debet conferendi baptismum aut saltem faciendi quod facit ecclesia, ut definivit Tridentinum: Si quis dixerit in ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi quod facit ecclesia, anathema sit 3. 7. Requiruntur insuper in baptismo patrini, idest compater et commater; sed sufficit unus eorum, nec plures quam duo, et quidem diversi sexus, esse possunt. Hi patrini in rebus fidei et in bonis moribus tenentur puerum instruere, quando nemo alius eset qui illum instrueret. In regionibus tamen catholicis, in quibus parochi in proprio officio sunt diligentes, hanc non habent obligationem. Sciendum amplius est quod ipsi patrini cogantionem contrahunt spiritualem cum baptizato et cume ius patre et matre; ita ut inter ipsos matrimonium contrahi nequeat. Baptismus in ecclesia est conferendus; et domi, absque praecisa necessitate, illud conferre grave esset peccatum. Necessitas esset, si mors infanti immineret, aut si infans absque matris infamia ad ecclesiam afferri non posset. Filii tamen regum aut principum, uti dicitur in clement. unic., de baptism., domi possunt ex privilegio baptizari. Notetur amplius quod ultra decem aut undecim dies baptismum differre, iuxta communiorem sententiam, grave est peccatum, nisi aliquam extraordinaria caussa sic exposceret.
|
1 Io. 3. 3. 2 In 4. dist. 6. q. 1. a. 3. ad 5. 3 Sess. 7. can. 11. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |