Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Institutio catechistica (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • PARS SECUNDA - DE SACTAMENTIS
    • CAP. V. De sacramento poenitentiae.
      • §. 1. De examine conscientiae.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 869 -


§. 1. De examine conscientiae.

3. Examen hoc consistit in diligenter inquirendo peccata quae post ultimam confessionem bene factam commisimus. In hoc examine plures quia nimium inquirunt, plures aili quia inquirunt parum, deficiunt. Primi sunt scrupulosi, qui se semper examinant et numquam acquiescunt et ita deficiunt in curando ut suorum defectuum verum dolorem concipiant verumque propositum se ad meliorem frugem reducendi: amplius, pro scrupulosis odiosum redditur hoc sacramentum ita ut, cum ad exedram ad confessionem exsequendam se conderant, videatur eis ire ad martyrium. Hoc confessionis examen non necessarium est ut sit diligentissimum, sed sufficit quod sit diligens: satis est igitur ut persona attento animo consideret, ut pecactorum omnium quae post ultimam confessionem commisit recordetur. Haec tamen diligentia poenitentis conscientiae accommodata esse debet. Si multo ab hinc tempore confessus non fuit et in plura mortalia incidit peccata, maiori opus est diligentia; minori vero, si nuper


- 870 -


confessus fuit et pauciora commisit peccata. Et si, diligenti examine peracto, alicuius quis non recordaretur peccati omniumque pecactorum quae commisit dolorem habuit generalem, peccatum illud oblitum ei quoque remittitur; tantumque tenebitur confiteri illud quando illius meminerit et iterum confiteri vult. Quando confessarius huiusmodi animabus scrupulosis dicit quod amplius seipsas examinare non opus est aut quod amplius eadem in confessione non repetant, debent ipsae tacere atque obedire. Dicebat s. Philippus Nerius: Illi qui in via Dei proficere desiderant obediant confessario, qui in loco Dei est: qui ita facit pro certo habeat quod suarum actionum Deo rationem non reddet 1. Et s. Ioannes a Cruce dicebat: Non contentum esse de eo quod confessarius dicit est superbia et fidei defectus 2. Maxime quia Dominus, de suis loquens ministris, dixit: Qui vos audit, me audit.

4. Sed utinam et omnes essent scrupulosi! plerumque tales homines delicatae sunt conscientiae; obediunt et sunt in tuto. Malum est quod plerique tot scrupulos non faciunt, mortalia peccata sine numero committunt, eorumque obliviscuntur, et postea vix confitentur illa sola quae in ipso confessionis actu in eorum mentem veniunt; unde quandoque ne medietatem quidem eorum dicunt. Huiusmodi confessiones nil penitus valent; imo melius est eas non facere. Refert quidam historicus, Nicius Erithraeus, quod quidam iuvenis qui simili modo confessus fuerat, morti proximus, confessarium vocavit; sed, antequam confessarius veniret, venit daemon eique videre fecit longum indicem peccatorum quae in transactis confessionibus prae examinis defectu dereliquerat; unde infelix de sua salute desperavit et, quin confiteretur, ab hac vita migravit.

5. Boni christiani quotidie sero conscientiam examinant actumque faciunt doloris. Pius quidam religiosus, quem, quia morti proximum, monuit superior ut confiteretur, respondit: Benedictus sit Deus quia usque a triginta annis quotidie conscientiam meam examinavi et quotidie confessus fui uti si in aliquo exi llis diebus mori debuissem. Saltem, filii mei, quando aliquis vestrum confiteri debet, in aliquo ecclesiae remoto loco se collocet; ante omnia gratias agat Deo, a quo usque ad illam horam fuit exspectatus; inde Deum roget ut numerum et pondus peccatorum quae commisit faciat ut cognoscat: incipiat postea considerare loca in quibus mansit, personas cum quibus consuetudinem habuit, occasiones in quibus fuit usque ab ultima confessione; et in hunc modum peccata omnia cogitationum, verborum et operum, quae tali tempore committere potuit, animadvertet. Praecipue se examinet super omissionis pecactis, praesertim si est paterfamilias, magistratus etc., qui omissiones plerumque non confitentur. Sed, ut quis distinctius suam examinet concientiam, si plures peccatorum species commiserit, optimum erit si, Decalogi praecepta prae oculis habendo, consideret in quod ipsorum peccaverit.

6. Si quis in aliquod cecidit peccatum mortale, statim confiteatur; omni enim temporis momento mori potest et ad infernum damnari. Confitebor postea in paschate aut in Domini nativitate. Et si intra hoc tempus improvisa morte morieris? Spero in Deo quod non. Sed si morieris? Quot dicebant: Postea, postea, et nunc sunt in inferno! venit enim mors, et confiteri non potuerunt. Refert d. Bonaventura in vita s. Francisci 3, quod, quum sanctus per diversa loca concionabatur, a quodam viro nobili in domum fuit receptus. D. Franciscus pare gratitudine eum Deo commendavit, eique Deus revelavit quod nobilis ille erat in peccato, et mors prope erat. Sanctus illico vocavit eum fecitque ut socio suo sacerdoti confiteretur


- 871 -


retur: inde ut ad mensam nobilis ille accubuit, primo bolo quem sumere volebat, subitanea morte fuit interfectus.

7. Refert ven. Beda quod quidam vir, antea Deo devotus, sed postea refrigescens, in mortale peccatum incidit, quod de die in diem confiteri protrahebat. In gravem delapsus fuit morbum, et etiam protrahebat, dicens quod postea cum maiori dispositione confiteretur. Sed ultionis hora iam venit; etenim mortale symptoma ei supervenit in quo videbatur ei sub pedibus infernum habere. Postquam rediit illi animus, circusmtantes suadebant eum ut confiteretur. Respondit ille: Tempus amplius non est; ego sum damnatus. Illi animare eum pergebant; sed ipse dixit: Tempus vos amittitis: ego sum damnatus: en infernus apertus, in quo video Iudam, Caipham illosque qui Iesum Christum interfecerunt, et prope ipsos video locum meum; quia ego, ipsorum ad instar, sanguinem Iesu Chrsiti sprevi, tanto tempore confessionem protrahendo. Et hoc modo, quin peccata confiteretur, obiit infelix, ita ut sepultus fuerit, tamquam canis, extra ecclesiam, quin pro eius anima oraretur 1.

8. De peccatis vero venialibus loquendo, bonum est ea confiteri, quia per confessarii absolutionem etiam venialia remittuntur. Sed obligatio ea confitendi non adest; venialia enim remitti possunt, quemadmodum dicit Tridentinum, prae aliis remediis, uti per contritionis aut amoris actus aut per orationis dominicae recitationem.

9. Et prae aqua benedicta remittuntur peccata venialia? Maxime, non directe epr se sed indirecte per impetrationis modum; quia ecclesia aquae benedictione fidelibus eam sumentibus impetrat actus poenitentiae et amoris, quibu spostea peccata delentur. Unde post sumtam aquam sanctam prodest illico elicere amoris et doloris actus, ut prae istis actibus Dominus omnia nobis venialia peccata remittat. Prodest quoque aqua benedicta ad disponendum nos ad pietatem, et ad expellendas daemonis tentationes, praesrtim in hora mortis. Narrat Surius quod quidam monachus morti proximus priorem suum rogavit ut nigram avem quae in fenestra erat expelleret. prior fenestram aqua sancta aspersit, et avis, quae erat daemonium, aufugit. Idem narratur a patre Ferrerio de quodam monacho cluniacensi, qui morti proximus cubile suum plenum daemoniis vidit, sed benedictam aquam aspergens, statim illa evanuerunt 2.

10. Sed sermone progrediamur. De examine circa mortalia et circa venialia iam locuti fuimus. Sed si quis cum dubio operaretur, an actus ille quem facit mortale sit vel veniale peccatum, quod peccatum committit? Mortale committeret peccatum, quia exponit se in periculum graviter in Deum delinquendi. Unde opus est ut, antequam operetur, dubium deponat: et si de praterito ita non fecit, opus est ut confiteatur saltem ut est ante Deum. Pro scrupulosis tamen, qui in omni re dubitant, aliter est dicendum; hi enim debent confessario obedire, quando eis iubet ut omnia dubia deponant, et contra scrupulum operentur: exacte obediant, secus reddentur inutiles et inhabiles ad quamcumqeu rem spiritualem.

11. Antequam sermone progrediamur, unumquemque hortor ut, nisi adhuc fecerit, peccata omnia quae umquam in sua vita commisit confiteatur: et non solum pro illis loquor qui sacrilege confessi sunt aliqua peccata omittentes, aut qui invalide confessi sunt quia debitum examen non fecerunt aut verum non habuerunt dolorem; verum etiam de unoquoque qui ad bonam vitam se recipere velit. Ad hoc confessio generalis plurimum prodest. S. Margarita de Cortona, postquam se Deo dedit, omnia peccata sua confessario aperuit, et adeo cara Deo evasit ut Dominus eam alloqueretur vocaretuqe eam: Peccatrix mea, paupercula mea. Quadam die illa humiliter a


- 872 -


Deo petiit, dicens: Domine, quando vocabis me: filia mea? Iesus Christus respondit: Quando totius vitae tuae generalem peregeris confessionem, tunc vocabo te: filia mea. Margarita tunc omnia quaecumque fecit peccata confessario aperuit, et usque ab eo tempore Iesus Christus eam semper filiam vocavit.




1 Vita l. 1. c. 20.



2 Tract. spinar. t. 3. coll.4. §. 2. n. 28.



3 Cap. 10.

1 Hist. anglic. c. 13.



2 Instruct. p. 128.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL