Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Institutio catechistica (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
§. 3. De proposito. 26. Dolor necessario semper proposito coit. Animi dolor ac detestatio de pecacto commisso, cum proposito non peccandi de cetero 6. Verum peccatorum dolroem nemo habere potest, nisi nisimul propositum verum amplius Deum non offendendi habeat. Ut tamen verum sit hoc propositum, necesse est ut tres habeat conditiones, scilicet ut sit firmum, universale et efficax. 27. -1. Et primo debet esse firmum, ita ut poenitens omne malum potius pati quam in Deum peccare firmiter proponat. Dicunt aliqui: Pater, Deum amplius offendere nollem, sed occasiones et debilitas mea faciunt me relabi. Fili mi, tu verum non habes propositum, ideoque dicis: Vellem, vellem. Scito tamen quoad huiusmodi hominum plenus est infernus. Non est propositum hoc quod habes, sed inanis est velleitas. Verum propositum, ut superius dixi, est voluntas firma et deliberata, quodcumque malum potius tolerandi quam iterum in peccatum relabendi. Verum est quod adsunt occasiones, nosque debiles sumus, praesertim si in aliquo peccato assueverimus, et e contrario daemon potens est; Deus tamen daemone est potentior, et cum Dei auxilio omnes inferni tentationes debellare possumus. Omnia possum in eo qui me confortat, dicebat s. Paulus 1. Verum est quod debemus de nostra debilitate timere, de nostris viribus diffidendo; debemus tamen in Deo fidere, prae eius eum gratia impetus omnes inimicorum nostrorum superabimus: Laudans, invocabo Dominum, dicebat David, et ab inimicis meis salvus ero 2. Qui in tentationibus se Deo commendat numquam in peccatum incidet: Sed, pater me Deo commendavi, attamen tentatio sequitur. Et tu insiste in quaerendo a Deo auxilium usquedum tentatio persistit, et nusquam incides in peccatum. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis 3. Pollicitus est Deus auxilium suum petentibus praebere: Omnis enim qui petit, accipit 4; et pollicitus est omnibus, tam iustis quam peccatoribus: Omnis qui petit, accipit. Unde qui peccat excusari nequit; quia, si se Deo commendaret, suam ipsi Deus manum porrigeret, eumque, ut in peccatum non incideret, substineret. Qui ergo in mortale peccatum incidit, propter propriam culpam incidit, aut quia a Deo auxilium quaerere non vult, aut non vult Dei auxilio uti. 28. -2. Propositum debet esse universale, vitandi scilicet quodcumque peccatum mortale. Sauli iussit Deus ut interficeret omnes amalecitas eorumque pecora, greges et armenta et omnes res eorum ureret. Quid tamen fecit Saul? Plures homines pluraque armenta interficere, pluresque res urere fecit; regis tamen vitam resque pretiosiores servavit, et ob hanc imperii detrectationem a Deo promeruit maledici. Uti Saul fecit, ita quamplures faciunt poenitentes; aliqua proponunt peccata vitare, non tamen periculosas quasdam amicitias, quaedam bona quae religio eis est quominus retineant, et quaedam odia in proximum. Hi volunt cor dividere medium Deo mediumque daemoni; acquiescit daemonium, Deu tamen non acquiescit. Notum est quod fecit Salomon, qui, quum duae mulieres contenderent cuius esset parvulus ille qui vivus remanserat, dixit: Dividite infantem vivum 5. Tunc illa quae vera mater non erat tacuit et acquievit; sed quae vera mater erat dixit: Nequaquam; si filius meus mori debet, acquiesco quod potius eum illa habeat. Et ex hoc cognovit Salomon quae esset vera mater, eique tradidit puerum. Ita daemon, quia pater noster non est sed noster inimicus, partem aliquam cordis nostri habere contentus est; Deus tamen, qui verax noster non est sed noster inimicus, partem aliquam cordis nostri habere contentus est; Deus tamen, qui verax noster pater est, non acquiescit, nisi totum habeat. Nemo potest duobus dominis servire, dixit Iesus Christus: hos qui duobus dominis servire volunt Deus non admittit; unicus dominus noster esse vult, et cor nostrum insimul cum daemonio possidere iure merito recusat. 29. Ad rem tamen redeamus Propositum debet esse universale, omnia scilicet mortalia peccata vitandi. Dico mortalia; quia quoad venialia aliquis propositum habere potest unum veniale peccatum vitandi, et aliud non, et cum tali proposito bona potest esse confessio. Animae vero quae Deum timent, propositum habent fugiendo omnia venialia deliberata; et quoad venialia indeliberata, scilicet sine plena voluntate commissa, attinet, proponuunt pauciora quo possunt committere: omnia enim venialia indeliberata vitare prae naturali nostra debilitate est impossibile. Maria ss. tantum (uti in principio diximus) ab omni peccato veniali etiam indeliberato fuit immunis, quemadmodum declaravit Trid. 1 ubi dixit impossibile esse in tota vita peccata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet ecclesia. Et hoc unum est ex validioribus argumentis quo probatur quod divina Mater a culpa originali fuit immunis; si enim ea contaminata fuisset, naturaliter a quocumque veniali peccato etiam indeliberato immunis esse non potuisset. Sermone tamen progrediamur. 30. 3- Propositum debet esse efficax, nempe ut homo omnia media ad peccata vitanda eligat; et magis necessarium medium est occasiones, in quibus in peccata relabi quis posset, fugere et removere. Hoc est maxime considerandum; si enim homines pravas occasiones vitare curarent, a pluribus peccatis abstinerent, pluresque animae non damnarentur in infernum. Daemon sine occasione parum lucratur: sed quando quis ultro se occasioni exponit, praesertim cum de inhonestis est peccatis, est moraliter impossibile quod in peccatum non incidat. 31. Distinguendum tamen est inter proximam et remotam occasionem. Occasio remota illa est quae invenitur undique sive in qua homines raro incidunt in peccatum. Occasio proxima ea est quae per se ordinarie ad pecandum inducit; uti esset in iuvenibus qui saepe absque necessitate cum mulieribus mali odoris conversantur. Occasio proxim avocatur etiam illa in qua aliquis saepe incidit in peccatum: occasiones quaedam quae pro multis proximae non sunt, erunt proximae pro aliquo qui prae sua prava inclinatione aut prae sua mala consuetudine pluries in idem prolapsus est peccatum. Sunt itaque in occasione proxima 1. illi qui domi aliquam foeminam, cum qua rem habuerunt, retinent; 2. qui in aliqua taberna aut domo saepe se inebriaverit vel ceciderit in rixas, actus, verba aut cogitationes obscoenas; 3. qui in ludo saepe in fraudes aut in rixas aut blasphemias prorupit: omnes hi absolvi nequeunt, nisi occasionem fugere firmiter proponant; quia sese talibus obiicere occasionibus, licet aliquando non peccarent, grave est pecatum. Et quando occasio est voluntaria et est actu in esse, uti in sua instructione docuit s. Carolus Borromaeus, poenitens absolvi nequit, nisi prius auferat occasionem, qum enim opus occasionem auferendi sit maxime arduum, si poenitentes, antequam absolutionem recipiant, eam non auferunt occasionem, post absolutionem difficulter auferent. 32. Eo minus capax est absolutionis ille qui occasionem auferre nollet, et tantum in peccatum illud amplius non incideer promitteret. Dic mihi, frater mi: efficere potes ut stuppa igni superposita non ardeat? et quomodo confidere potes te in occasionem coniicere et non peccare? Et erit fortitudo vestra, dicit propheta, ut favilla stuppae.... et succedentur utrumque simul, et non erit qui extinguat 2. Semel coactus fuit daemon dicere quae sacra concio ei magis displicebat: respondit: Sacra occasionis concio. Dummodo non removeatur occasio, nil quicquam daemonem deturbant proposita, promissiones et iuramenta; usquedum enim non aufertur occasio, peccatum non cessabit. Occasio, praesrtim in inhonesta materia, est veluti quoddam velum quo obtenduntur oculi, ita ut neque Deum, neque infernum, neque paradisum videamus. Denique occasio excaecat; et cum quis caecus est, quomodo per paradisi vias incedere poterit? In inferni viam se dabit, quin sciat quo eat: et quare? quia non videt. Opus est igitur ut qui in occasione est eam auferre conetur; secus erit semper in peccato. 33. Et hic monere oportet quod pro aliquibus magis propensis aut consuetis magis in aliquo vitio, praesertim in inhonesto, sunt proximae aut quasi proximae occasiones quaedam quae pro aliis erunt remotae; unde, si eas non auferant, in eadem semper scelera relabentur. 34. Sed, pater (dicet aliquis), non possum ab illa persona discedere; domum illam sine gravi meo damno derelinquere non possum. Ergo vis dicere occasionem tuam non voluntariam sed necessariam esse? Et si necessaria est, oportet ut saltem, nisi eam derelinquere velis, cures ut e proxima evadat remota prae mediis quae adhibebis. Ecquae sunt ista media? Tria sunt: sacramentorum frequentia, oratio et fuga familiaritatis cum illa cum qua rem habuisti. Sacramentorum confessionis et communionis frequentia optimum esset remedium; scire tamen opus est quod in proximis necessariis incontinentiae occasionibus magnum remedium est absolutionem suspendere, ut poenitens in aliis mediis exequendis omnem adhibeat diligentiam, scilicet ut frequenter se Deo commendet et illius personae familiaritatem devitet: opus est ut usque diluculo, quando surgit e lecto, propositum non peccandi renovet. Et non solum mane, sed pluries in die roget Dominum ante ss. sacramentum aut ante crucifixum, et roget etiam Mariam ss., ut auxilium, ne in peccatum iterum incidat, recipiat. Aliud in quod maxime debet incumbere est ut quamcumque familiaritatem cum complice auferat. Numquam cum illa remotis aliis conversetur, numquam faciem eius intureatur, et numquam cum ea loquatur; et si ob meram necessitatem cum illa conversari sit opus, invitissime faciat; fastidiosissimum se ostendendo; et hoc est illud quod maioris est ponderis, nempe ut efficiatur ut occasio quae erat proxima evadat remota. Sed hoc difficulter exequitur qui iam absolutus fuit; ideoque in huiusmodi casibus absolutionem protrahere expedit, usquedum occasio e proxima evadat remota: sed ut tales occasiones reddantur remotae, non sufficiunt neque octo neque quindecim dies, sed maiori tempore est opus. 35. Sed si umquam cum omnibus his remediis poenitens semper in peccata relaberetur, quodnam remedium erit? Tali casu remedium ab evangelio praebetur: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proiice abs te 1. Melius est, dicit Dominus, oculum non habere, quam habere eum et ire in infernum. Ergo tali casu aut opus est omnino ab occasione discedere aut in infernum certissime damnari.
|
6 Trid. sess. 14. c. 1. 1 Philip. 4. 13. 2 Ps. 17. 4. 3 1. Cor. 10. 13. 4 Matth. 5. 12. 5 3. Reg. 3. 25. 1 Can. 23. sess. 6. 2 Isa. 1. 31. 1 Matth. 5. 30. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |