Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Lettere

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 3 -


2. 1 A MGR GIUSEPPE NICOLAI, ARCIVESCOVO DI CONZA.

Gli dedica la prima edizione della sua Morale.

 

 

[ANNO 1748]

Si forsan opus aliquod hominum ingenio laboratum inveniatur, cui ad viri omnium virtutum genere praestantis auspicia, tanquam ad asylum, ut tute sustineatur, confugere opus sit; hoc certe hic liber, quem ego sum editurus, fore videtur.

 

Cum enim super Busembaum adnotationes contineat, vili apud nonnullos haberi opinor, qui, ut est natura hominum, novitatum cupidi, si quae admodum graphice sint a multis antea pertractata sapientibus, fastidiunt eadem, si a quovis repetentur.

Oua de re non benigne acceptum iri mihi animus suggerit, nisi sub alicujus tutamine, qui nedum suis splendoribus, quod deficit ei lumen reddat, sed etiam ab aliorum vindicet injuriis, munitus circumferatur.

Ad cujus igitur, spe non fallaci innixus, confugiam, nisi ad tuum, Illustrissime Praesul, patrocinium? Tu enim tuis ornamentis, praecipuo quodam naturae favore, et studii electione effecisti, ut iis, qui supersunt splendoribus, obscura quaeque possis illustrare. Eo enim praeclara tuorum procerum, et gesta tua Te perduxerunt, ut ad ea, quae natura et virtus conjuratae Tibi ministrarunt, nescirem quid laudis posset optari.

Sive genus perquiratur tuum, sive Tu ipse in medium protraharis, tanto spectaberis honorum genere afflui, ut merito quisque ad Te, tanquam ad fontem concurrens, perenniter quid hauriat, invenisse gratuletur.

 Quis enim, sive in litteris versatus per annalium vetustatem, sive popularis et ex suffragatoribus,


- 4 -


pervulgato praesentium fortunarum sermone, est qui nesciat tuae familiae perillustris amplitudinem?

Ea nimirum est Nicolai familia, fama cujus jam abhinc quingentis et amplius annis, reddita est nobis celeberrima, quo tempore a Delphinatu (ubi ditione civili Arfevillae dominabatur Nicolaus Nicolai,1 a secretis, et geographus insignis regis Galliae) Messanam, et inde Butuntum transvecta est, et diu inter Butuntinos nobiles tantis opibus valuit, quibus Carolum I Angio2 pecuniis mutuo locatis devinctum sibi reddere potuit. Tunc quoque temporis, inter Molfettae primates feudorum dominus fuisse3 Franciscus Nicolai memoratur.

 

At posterioribus saeculis non fortuna decidisse, imo instar fluminis incrementum ex itinere consecutos ad haec nostra usque tempora eos, a quibus originem tuam non interruptam numeramus, inclytos legimus omnes vixisse.

Hujusmodi dignoscuntur Joannes pater4,

Joannes-Andreas filius, equites; et Joannes ille5, qui, ob singularem jurisprudentiae laudem S. R. C. primariam gessit praeturam.

 Et ne quid splendoris ex omni parte desideraretur, Franciscus, Joannis-Andreae nepos,6 et Octavius, bellica virtute, si quid deerat, compararunt; ambo Philippi II arma secuti: hic,7 miles voluntarius, strenue cum certasset, ad proarchithalassi lauream pervenit; ille8 ex primoribus militiae titulis fulgens insignibus ad stationes Apuliae littorum fuit destinatus.

Emicuit fortunatus ille Petrus Paulus Soc. Jes., propatruus tuus,9 qui, praesentato sibi Teateae summo pestis discrimine, aegrotantium subsidio oblatus,

 


- 5 -


victima factus caritatis se ipse Deo litavit, saepe haec repetens: dignum sane est poenis ad caelum pervenire.

Hisce accedunt ecclesiasticae Dignitates,1 ob quas duo patrui tui D. Cataldus, et alter D. Franciscus-Paulus celebres posteritati facti sunt; quorum alter in Cardinalis Gasoni aula munere fungebatur auditoris, et omnes causae civiles de Ferrariae legatione sibi, vices Eminentissimi in hoc gerenti, decidendae referebantur; posterior, postquam in romanis Academiis singulari eruditione et omnigena doctrina admirabilis evasit, ad insignes Ecclesiae gradus (ubique tamen, rebus gestis, pastorali vigilantia scriptisque se dignis monumenta suî reliquit) nimirum ad Canusitensem praeposituram, hinc ad Caputaquensem episcopatum, et tandem ad Compsae metropolim transcendit.

 

Nec silentio praeteream propius consanguinitate tibi conjunctos, D. Carolum amplissimum patrem tuum, Canneti marchionem, qui prudentia, doctrina et titulis aeternitati nomen commendavit; et D. Dominicum, ornatissimum fratrem, praesentem Canneti marchionem, qui, nihil a majoribus degenerans, sed omnia honoris ac pietatis ornamenta in se uno colligens, conatus est ut, quanto honore ipse ex illorum dignitate afficeretur, non minora redderet ex sua laude; qua effecit, ut connubii vinculo D. Annae M. Federici ex nobilissimorum stirpe senatoria ac patricia genuensi, feminae spectatissimae se conjungendo, hujus familiae gloriam et decora incremento suae mancipasset.

Et quamvis tui in tuam vixerint gloriam, et suis exemplis viam tibi ad virtutem paraverint, tamen, nisi animus Te fecisset nobilem, aliena non tua laudarentur: Dignitas enim originis (attestante S. Hilar.) in operum consistit exemplis et prosapiae gloria fideli imitatione retinetur.

 Neque tamen is es, qui natalium indiges suffragio, ut ad laudes proveharis. Neminem, qui te noverit, morum integritas, irreprehensibilis actionum prudentia, liberalitas indicibilis, zelus ardens possunt fugere; imo

 


- 6 -


haec omnia omnibus comperta, et explorata jam sunt Nam, si cunctam tuae ab adolescentia retroactae vitae seriem repetamus, nullam possumus invenire partem, quae in ecclesiasticis stipendiis laboribusque assiduis non sit exercita.

 Siquidem etiamdum ephebus Romam petisti, bonam scientiarum palaestram inter florentissimos totius Orbis adolescentes edocendus, et cum in celebri Sapientiae academia operam navares, omnia ad orthodoxae religionis praescriptum ita exegisti, ut totus litteris politioribus, theologicis doctrinis, sacris Canonibus, caeterisque eruditioribus scientiis intentus, mente nunquam a cordis custodia abalienata, unice metuens et perhorrescens criminis labem, vitae integritatem custodiveris.

Inque patriam Te recepto, singulare illud fuit, cum in illa civitatis Petiliae insigni Collegiata (ubi adhuc adolescens, licet invitus, primiceriatus honore fulgebas decoratus) luctuosi circa res Ecclesiae exciti fuissent tumultus, inter tot tantosque sacerdotes, Tu quamquam aetate inferior, virtute tamen et animi magnitudine maximus, de medio surrexisti, putans tua referre et ope et zelo pro Ecclesiae tuenda immunitate, serpentis prudentiam imitando, Te totum perditorum odiis tradere, modo Dei et Ecclesiae jura sarta tecta servares.

 

Hinc evangelicam Mnam gloriosius Te negotiatum, fel. rec. Clemens XII, hisce et multis aliis permotus meritis, ut vidit, super multas civitates Dei fore dignum potestate, de patruo tuo, jam longaeva aetate non minus quam laboriosis archiepiscopatus curis confecto, et degravari quaerente, in tuos humeros metropolis Compsae onus sustinere valentes, duxit transferendum.

Onus quippe angelicis humeris formidandum; sed, quia non sine prudentiae miraculo demandatum tibi officium mirabiliter exples, maxime ob incredibilem gravitatis cum mansuetudine moderationem, leve tibi succedit.

Et quoniam ea mente natura Te donavit, qua in curarum tanto oceano veluti obrutus, sed nunquam deficiens, ad omnia non minus intentus videris, ac si unicum et facile negotium esset archidioecesis difficilis gubernatio.

Hoc vero non vocibus, sed factis plane clarescet.


- 7 -


Si disciplina scilicet cleri spectetur, ad Religiosorum normam instituti videbuntur ecclesiastici: ab omnium illecebrarum otio remoti, quotidianis psalmodiis frequentes, cultui divino assidui; et, ut paucis comprehendam, aureum cleri saeculum advenisse credo.

Hoc patefiat diligenti illa vigilantia, qua ex neapolitanis Congregationibus, et novissime ex nostra quoque, non semel ac iterum, sed saepe saepius accitis missionibus, nihil intentatum relinquens ad populum in officio retinendum, credito gregi non intermisse prospicis.

Quid, in corrigendis vitiorum foeditate contaminatis, vindex constans non agis? Nulli fuit adeo effraenata vecordia, nulli tanta temeritas, nulli tanta audaciae insolentia, qui virgam virtutis tuae non sensisset.

Et, ut ad omnem diuturnitatem futuri temporis, gregis tui custodiae provideres, nullis te nostris moventibus meritis, dignatus es (ut ad rudes populos erudiendos oppida excurramus) domum nostrae Congregationis Caputsilere, uberrima census aureorum millium media donatione, maxima praeter subsidia, quae in dies ad aedificii constructionem ministras, firmissime in posterum stabiliendam curare. Neque praetermittendam puto, quam adhibuisti consilii maturitatem, in Sanctimonialium reformando monasterio, ubi, ut regularem observantiam, temporum injuria prope collapsam, impensis multis de tuo suppeditatis, cum laudabili vita perfecte communi, restaurares, ad eas concordes (opus sane difficile) in unam sententiam flectendas, laborasti et perfecisti.

 

Neque ulla aetas conticescet, sed linguis omnium loquetur templa omnia dioecesis per Te vel restaurata, vel de novo erecta, vel tuis munificentissimis supellectilium largitionibus amplificata.

At prae caeteris Basilica cathedralis bonam sortita est fortunam; etenim, ac si sensum haberet, indigne ferens, jam talem assecuta sponsum, incomtam et non pari decore ornatam se Tibi exhibere, cum terraemotu in secundo tui praesulatus anno funditus eversa esset, de infortuniis veluti gavisa est, spem certam concipiens decorius instauratam esse surrecturam.

Hoc certe in tuum nisi incidisset pectus, quemvis in tot tantisque subitis calamitatibus, si non exanimasset, exterruisset saltem


- 8 -


omnino.

 Tu autem validior infortuniis factus, impensarum contemptor, in conficiendo celerior, ad operam illico paratus, paucorum spatio annorum erexisti, ornasti, amplificasti.

 

Praetermitto hic pretiosissimas pontificalium vestes, argentea altaris ornamenta, marmoreas aras, duas procathedrales magnifice refectas, duo archiepiscopia, quorum unum pene a fundamentis renovatum, alterum ad speciosiorem modum redactum.

Hoc unum, quod tuum proprium est, et in quo comites recusas, decantandum aestimo, quod, Tridentini inhaerendo vestigiis, in Seminarii curam ea solertia incumbis, uti Tibi totam administrationem serves. Ducis enim, nihil Tibi gloriosius posse evenire, quam bonos adolescentes rite informatos ad munia ecclesiastica obeunda institui.

 Et ut valetudinis eorum aequa haberetur ratio, duo Seminaria, hyemale unum Sancti Mennae, quod penitus terrae motu dirutum de novo magnis sumptibus erigi, et fines dilatari aggressus es; aestivum alterum Sancti Andreae, quod ad formam quoque per Te est redactum, pro variis anni vicibus usui habes parata.

Quid autem dicam de Seminarii disciplina? Si pietatem specto, ut exemplar multis, imo omnibus praeponerem; si scientiarum palaestram, manifeste hoc convincit florentissimus ministrorum delectus,quos cum aliquando desiderio tuo pares non facile in dioecesi reperiebas, ex omni parte, stipendiis maximis operam compensando, convocabas.

Reliquus campus patens occurrit, nimirum profusa in pauperes liberalitas, de qua quidquid dici potest nunquam factorum exaequabit conditionem.

 Satis ostendet, quam sis hoc in genere virtutis immoderatus, factum illud annorum superiorum, quod narratur: cum fames per provincias multas grassaretur, et pauperes ad tuam patris beneficentiam, ut tempestatibus vexati ad portum, concurrerent, ore tuo, ex praecordiis tamen eructatum, auditum fuit dici, venisse tempora, in quibus, si pecunia et quidquid annonae repositum erat, deficerent, argentum arte laboratum (copiam cujus non mediocrem de paterna domo tuo usui traduxisti) si venumdari opus esset, ne pauperes destituerentur, libenter Te fuisse facturum.

 Quod certe rei exitus approbavit,


- 9 -


cum singulis oppidis summam non modicam, tunc temporis distribuendam, quoquo locorum misisti, non ut ex importunis pauperum molestiis Te eximeres, sed potius ut alios arcesseres.

 

 Quapropter tibi gratulor, Compsa, quae nihil quod invideas, habes, sed quod invidearis, multum; vere felix, quee Pastorem in sortem obtinuisti, cui non oves lanas portant, sed qui ovibus propemodum consumendus traditur.

 

Quae cum ita sint, quis mei facti rationem non laudabit? Sed ad haec multo majora, et in me maxime praestantia accedunt, quae jure merito hoc opus tuae committendum fidei postulant.

Namque sincerae illae humanitatis tuae significationes, quibus Institutum nostrae Congregationis (cui immeritus praesum) bullis approbantibus mirifice amplexus es, omnem dubitationis suspicionem removent, quin officium observantiae meae sis accepturus; vel saltem haec spes me consolabitur, quod, si ita nullam tuorum in me meritorum potero assequi partem paribus, studio tamen Tibi indulgendi ingrati vitii liberabor.

 

Accipe ergo, Illme Praesul, si merito tuo non aequale donum, saltem officii mei fidele testimonium: accipe, et tua, quae est animi benignitas, compenset, ad quod meae vires pervenire non possunt: expleatur tui animi magnitudo non iis, quae et Tu mereris et ego velim, sed his quae praestandi facultas est: noli donum respicere, sed meum, qui certe digna rependere cupio, donantis animum.

Itaque Tu, qui non tam Tibi, quam aliis natus es, tuo patrocinio me, meosque foveas, humanitate complectaris, et ut incepisti protegas.

 Vale.

 

Humillim., obsequentiss. ac addictim. famulus

ALPHONSUS DE LIGORIO.

Conforme all'edizione cui si riferisce.

 




1 Questa dedica, che vale un vero panegirico per il degnissimo prelato cui è diretta, non si trova che a capo di questa edizione.

 Noi la riproduciamo volentieri, perché, essendo cosa del Santo, non vada perduta; ed anche per giusto tributo di gratitudine al Nicolai, che tanto si adoprò per la fondazione della nostra casa di Caposele, di che, in questa, il Santo pure grata e lodevole menzione.



1 Nicolaus Toppi de origine Trib.



2 Blasius Altom. de Fazz. Petrarolo Molfettae, pag. 34.



3 Franc. Lombardini in Historia Molfettae, pag 34.



4 Dux Guardiae in Fum. Visconte Tremblai.



5 Not. Ant. de Julianis Bitetti sub die 9 nov. 1502.



6 Not. Ant. Ferri Bitetti sub die 3 septembr. 1529.



7 Proces. Benef. Nicolai dell'Olio in Archiv. Epis. Bitet.



8 Not. Ant. de Leonibus Bitet in ann. 1607.



9 Menolog. Patrign. sub die 11 octob. ex Alegambe.

1 D. Joseph. Volpi, in Chronolog. Episc. Caputaq. n. 48.




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 EuloTech