Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Apparecchio e ringraziamento…messa

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 829 -


Forma intentionis ad missam celebrandam

 

Ad laudem et gloriam sanctissimae Trinitatis, in memoriam benedicti Salvatoris nostri Iesu Christi, vitae, passionis, mortis et resurrectionis, ac in operum et meritorum suorum, omniumque sanctorum unionem; ad laudem quoque et exaltationem beatissimae semper Virginis eius matris Mariae, coelestium angelorum, sanctorum atque sanctarum,


- 830 -


et signanter N. N., et aliorum devotorum meorum; offero etiam cum ipsorum beatorum spirituum laudibus, sanctorum omnium precibus et meritis, nunc et semper, hoc et omnia alia sacrificia, officia, orationes, et bona opera totius mundi, pro meis praesentibus et futuris animae et corporis necessitatibus; in auxilium et consolationem meam, et in remissionem omnium peccatorum meorum, quorum veram contritionem semper habeo et habere intendo, conor et cupio; omniumque vivorum et defunctorum meorum, parentum, fratrum, sororum, consanguineorum, amicorum, inimicorum, benefactorum in spiritualibus et temporalibus, superiorum, subditorum, ac illorum quibus fui gravamen, scandalum, et occasio peccandi, pro omni gradu sanctae catholicae ecclesiae, ac illius conservatione, augmento et exaltatione: christianorum principum unione et concordia, haeresum extirpatione, summi pontificis salute, et animarum in purgatorio existentium liberatione; pro conservatione et augmento omnium observantium religionum: pro conversione omnium infidelium nationum, pro mihi commissis, et commendatis. Denique pro illis omnibus vivis, atque defunctis, pro quibus Dominus noster Iesus Christus, et eius beatissima Mater et Virgo Maria sciunt et volunt me debere orare, obsecrare, consecrare, et sacrificare intendo, et propono, ac iuxta intentionem sanctae catholicae ecclesiae, et meorum superiorum pro debito voluntatem.

 

Ego N. minister, licet indignus. In nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, Amen. Cum intentione lucrandi et acquirendi omnes quascumque possum indulgentias.

 




Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 EuloTech