- Parte seconda.
- V. - RACCOLTA DI VARI ESEMPI APPARTENENTI A MARIA SANTISSIMA
Precedente - Successivo
Clicca qui per attivare i link alle concordanze
- 710 -
50. *
Molti Cristiani in Ispagna, essendo stati fatti schiavi da un saracino chiamato
Petran, si raccomandarono alla S. Vergine. E Maria apparve al saracino e gli
disse: Petran, come tu ardisci tenere
schiavi i miei divoti? lasciali presto, ubbidisci. E chi siete voi che v'ho da
ubbidire? rispose il moro. Sono, disse,
la Madre di Dio; e perché quelli sono
ricorsi a me, voglio che lor doni la libertà. Allora Petran
- 711 -
s'intese mutato. Va in fatti, libera i Cristiani, ed indi si offerì
alla Vergine: e Maria istruendolo prima, ella stessa poi lo battezzò in una
fonte, dove in appresso fu fatta una chiesa ed un monastero di Benedettini
(Eus. Nier., Troph. Mar., l. 2, c. 14).
* Esempio 50. - NIEREMBERG, Trophaea Mariana, lib. 2, cap. 14,
Antverpiae, 1658, pag. 36: «Regnabat Toleti Alcmeon, perfidus et cruentus
Christianorum hostis; qui tamen fuit pater S. Casildae. Hic in Christianorum
odium et vastationem misit cum ingentibus copiis filium eximium ducem, vocatum
Petranem, iubens illum ut omnia Christianorum oppida vastaret. Quod egregie
praestitit ille, innumeram christianorum captivorum praedam secum abducens
usque ad oppidum Itam, atque in valle vicina decrevit spolia dividere,
captivosque inter suos milites distrahere. Miseri Christiani SS. Deiparam
continuo planctu invocabant; iamque cum ad divisionem accederet dux Maurus,
apparuit caelestis Regina cum magna maiestate et splendore super arborem ficum;
unde Petranem alloquens dixit, christianas illas gentes suas esse, atque sub
patrocinio suo habere; quaptopter eas relinqueret liberas. Incertus autem ille
quaenam esset illa pulcherrima femina, interrogavit eamdem Virginem; quae palam
respondit se esse Virginem Mariam, quae peperit Filium Dei in humani generis
remedium, ac propterea ipsam quoque esse Advocatam peccatorum, praesertim
illorum, qui eius implorabant auxilium. Sauciarunt haec verba Sarraceni cor et
emollierunt, ut non solum libertatem concederet captivis, sed ipsum se quoque
tradidit Christo captivum, summopere desiderans baptismo regenerari. Mirum dictu et factu! Ipsa B. Virgo instruxit illum
in doctrina christiana et mysteriis; ipsaque ducens illum ad proximum fontem,
sua manu baptizavit, iussitque Romam adire, summoque Pontifici praesentari, et
factum illud exponere. Tanto beneficio attonitus Petran gratusque, aedificato
ibidem sacello, decrevit deinceps, post reditum ex Romana peregrinatione, soli
Christo militare, et servire Matri eius continuis orationum et ieiuniorum
obsequiis, collocans in sacello imaginem Deiparae, quae adhuc multis
mirabilibus claret, vocaturque Domina nostra de Sopetran. Exstat
nunc ibidem coenobium Ordinis S. Benedicti. Fons quoque, ubi virginea manu
baptizatus fuit Petran, adhuc perstat, et miracula per illius aquam potatam,
gloriam SS. Virginis ostendunt. Haec historia certissima et nota est;:
constatque, praeter traditionem, ex Annalibus Benedictinis; eamque perspicue
testatur Pereda in sua Historia, lib. 4, c. 3. Ego saepe
sacellum illud visi, et ex fonte potavi.»
Precedente - Successivo
Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
IntraText® (V89) © 1996-2006 EuloTech