CAP. IV.
Ex sponsalibus,
contractis cum minore septennio, non oritur impedimentum publicae honestatis; secus,
si cum maiore vel minore, consentiente post septennium. Et affinitas sequens dissolvit sponsalia praecedentia de futuro.
Alexander III. Herfordensi Episcopo.
Literas tuae fraternitatis accepimus, ex quarum tenore perpendimus, quod,
quum quidam parochianus tuus A. nomine
esset perfectae aetatis, quandam puellam in cunabulis desponsavit; procedente
vero tempore idem A. matrem puellae
cognovit, et eam in uxorem accepit. Unde
quia dubitas, an huiusmodi matrimonium stare debeat, a nobis exinde consilium
postulasti. Super quo Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si
praefatus vir matrem praefatae
puellae, antequam puella ipsa
septimum annum complesset, in uxorem accepit, matrimonium ipsum non dissolvas sed
eundem virum praefatam mulierem, sicut uxorem, libere tenere permittas,
quum desponsationes huiusmodi nullae sint, quae in cunabulis fiunt. Verum si,
postquam praefata puella septimum
annum complevit, praedictus vir matrem eius accepit in uxorem, quum sponsalia extunc placere consueverint, inter eos
sententiam divortii non differas promulgare, nec ipsum filiam seu matrem in uxorem habere permittas.
|