CAP. VI.
Inter patrem
baptizati et levantem seu tenentem baptizatum contrahitur cognatio spiritualis
valida ad impediendum, et dirimendum matrimonium postcontractum.
Innocentius III. Episcopo et
Archidiacono Linconiensibus.
Veniens ad apostolicam sedem C. Anglicus natione nobis exposuit, quod, quum olim in adolescentia constitutus
mulieri cuidam adhaesisset, quam quidam alius ante cognoverat, de consilio
matris suae factum est, ut eadem mulier quendam puerum, quem de alia soluta
ipse susceperat, de sacro fonte levaret ad suspicionem et infamiam utriusque
delendam. Deinde vero, quum in eius amorem vehementius exarderet, absque
consilio amicorum eam clanculo desponsavit. Quumque prolem ex ea procreare non
posset, et increpationes a patre suo gravissimas sustineret, quod eam
desponsando deliquerat revolvens in animo, ipsa dimissa, causa orationis
Hierosolymam est profectus. Verum quum idem rediens de partibus transmarinis
prolem eam suscepisse de alio invenisset, ei noluit adhaerere; sed propter
adulterium, quod commisisse taliter videbatur, ea omnino dimissa, ad longinquam
se transferens regionem, et ad Eugubinam tandem veniens civitatem, quandam
ibidem cum terra competenti et dote decenti sibi matrimonialiter copulavit, de
qua prolem se confessus est suscepisse. Ea propter discretioni vestrae per
apostolica scripta Mandamus, quatenus super
his inquiratis diligentius veritatem, et, si constiterit, H. mulierem
praedicti viri filium de sacro fonte levasse, antequam eam desponsasset uxorem,
vos inter eos divortium, appellatione postposita, celebretis, rei processum nobis per literas vestras
fideliter exponentes ut an cum secundo legitime commorari valeat veritate
cognita decernere valeamus. [Dat. ap.
civitatem Castellanam VIII. Id. Oct. 1198.]
|