CAP. II.
Affinitas,
superveniens per illicitum coitum, dissolvit sponsalia de futuro, sed non
matrimonium; et incestuosus contrahere non potest.
Alexander III. Pictaviensi Episcopo.
Veniens ad nos P. praesentium
lator nobis fraternitatis tuae literas
praesentavit, ex quarum tenore perpendimus, quod quandam duxerat in uxorem,
quam quidam dissuaserunt ei per mensem, ex quo eam duxerat, carnaliter
cognoscere. Contigit autem, sicut dixit, quod pater iussit uxorem suam, quae
sponsae mater erat, in huius lecto iacere, quam diabolo suggerente cognovit.
Transacto vero mense tam pater quam alii propinqui coegerunt, ut matrimonium
cum sponsa sua consummaret, quod facere noluit, donec tecum super hoc
loqueretur. Tu vero audita eius confessione ipsum cum literis tuis ad sedem
apostolicam transmisisti, [consulens,
si illam habere debet pro uxore, cuius matrem cognoverat, et quae sibi esset
poenitentia iniungenda.] Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si occultum esset huiusmodi peccatum, non
posset matrimonium rescindere, quod publice contraxisset. Verum si publicum
est, quod matrem sponsae suae cognovit, et sponsae nunquam carnaliter
adhaesit, imponenda est ei poenitentia paulo maior quam pro adulterio, qua
peracta, vel parte ipsius, poterit ex dispensatione cum alia matrimonium
contrahere, et illa alii nubere, et pater
sponsae, si vult, potest factum dissimulare. Ceterum si sponsam cognovit
antequam matrem vel post, nunquam eam vel aliam potest accipere in uxorem.
|