CAP. VIII.
In secundo et tertio affinitatis genere tollitur prohibitio, quae olim
erat in matrimonio contrahendo. Similiter tollitur prohibitio de sobole
suscepta ex secundis nuptiis, quae olim non poterat contrahere cum cognatione
prioris viri. Et prohibitio coniugii ultra quartum consanguinitatis et
affinitatis gradum non extenditur. H. d. iste textus,
qui quotidie allegatur, et est singularis in materia sua.
Idem in concilio
generali.
Non debet reprehensible iudicari, si secundum varietatem
temporum statuta quandoque varientur humana, praesertim quum urgens necessitas
vel evidens utilitas id exposcit, quoniam ipse Deus ex his, quae in veteri
testamento statuerat, nonnulla mutavit in novo. Quum ergo prohibitiones de
coniugio in secundo et tertio affinitatis genere minime contrahendo, et de
sobole, suscepta ex secundis nuptiis, cognationi viri non copulanda prioris, et
difficultatem frequenter inducant, et aliquando periculum pariant animarum,
quum cessante prohibitione cesset effectus: constitutiones super hoc editas
sacri approbatione concilii revocantes, praesenti constitutione decernimus, ut
sic contrahentes de cetero libere copulentur. Prohibitio quoque copulae
coniugalis quartum consanguinitatis et affinitatis gradum de cetero non
excedat, quoniam in ulterioribus gradibus iam non potest absque gravi dispendio
huiusmodi prohibitio generaliter observari. Quaternarius vero numerus bene
congruit prohibitioni coniugii corporalis, de quo dicit Apostolus, quod vir non
habet potestatem sui corporis, sed mulier, neque mulier habet potestatem sui
corporis, sed vir, quia quatuor sunt humores in corpore, qui constant ex
quatuor elementis. Quum ergo iam usque ad quartum gradum prohibitio coniugalis
copulae sit restricta, eam ita volumus esse perpetuam, non obstantibus constitutionibus
super hoc dudum editis vel ab aliis vel a nobis, ut, si quis contra
prohibitionem huiusmodi praesumpserit copulari, nulla longinquitate defendatur
annorum, quum diuturnitas temporum non minuit peccatum, sed auget, tantoque
sunt graviora crimina, quanto diutius infelicem animam detinent alligatam.
|