CAP. XIV.
Si coniugatus, vivente
prima, in facie ecclesiae contrahit cum secunda hoc ignorante, legitima erit
eorum proles.
Idem H. et R. Canonicis Beneventanis.
Ex tenore literarum vestrarum nobis innotuit, quod, quum G. vidua
hereditatem R., quondam mariti sui a
Landulfo de Granno et nepotibus suis cum fructibus inde perceptis, in
praesentia vestra, qui ex delegatione nostra de causa cognoscebatis eadem,
sibi et pupillo filio suo restitui postularet, pars adversa petitionem eius
nitebatur excludere, pro eo, quod eundem
R. maritum ipsius viduae de adulterio genitum asserebat, proponens, quod dicti Roberti pater, vivente uxore legitima, quandam
aliam, Maruciam nomine, superduxit, ex qua praefatum Robertum maritum ipsius
viduae generavit. E contra vero pars viduae respondebat, quod, quum praefata
Marucia, nesciens, quod dicti Roberti pater aliam haberet uxorem, cum ipso in
ecclesiae facie contraxisset, filius, quem suscepit ex ea, legitimus debebat
haberi, quum non debeant illegitimi reputari qui de adultera conscia non nascuntur.
Quumque diutius super hoc in vestra fuisset praesentia litigatum, et nos
nullorum prudentum sententia, quorum consilium requisistis, in hoc invicem
discordaret, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur, intellectis
his et aliis, quae per vestras nobis literas intimastis, habito cum fratribus
nostris diligenti tractatu, Intelligentes, quod pater praedicti R. matrem
ipsius in facie ecclesiae, ignaram penitus,
quod ipse aliam sibi matrimonialiter copulasset, duxerit in uxorem, et dum ipsa
coniux ipsius legitima putaretur, dictum R. susceperit ex eadem, in favorem
prolis potius declinamus, memoratum R. quoad
hoc legitimum reputantes. Ideoque
discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus [et] vos
eum legitimum reputetis in ceteris iuxta tenorem literarum nostrarum ratione
praevia processuri. [Dat.
Rom. ap. S. Petr. Id. Oct. 1205.]
|