CAP. VIII.
Pagani, iuncti in gradu prohibito lege canonica tantum, conversi ad fidem
non separantur. Hoc primo. Si paganus prius plures
uxores habeat, post fidem susceptam adhaerebit primae. Hoc secundo. Et, si
repudiata uxore cum secunda contraxerit, etiam post baptismum dimittet
secundam, et adhaerebit primae repudiatae, etiamsi repudiata cum alio
contraxisset; secus is fornicata fuisset. Hoc tertio.
Idem Tiberiadensi
Episcopis.
Gaudemus in Domino et
in potentia virtutis ipsius, et Patri luminum, a quo est omne datum optimum et
omne donum perfectum, uberes gratiarum exsolvimus actiones, quod, sicut nobis
tuis literis intimasti, diebus istis novissimis ille, qui non vult mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat, ut ad Christianam venirent fidem,
multorum paganorum cordibus inspiravit. Utrum pagani uxores accipientes in
secundo vel tertio, vel ulteriori gradu sibi coniunctas, sic coniuncti debeant
post conversionem suam insimul remanere, vel ab invicem separari, edoceri per
scriptum apostolicum postulasti. Super quo fraternitati
tuae taliter respondemus, quod, quum sacramentum coniugii apud fideles et
infideles exsistat, quemadmodum ostendit Apostolus, dicens: “Si quis frater
infidelem habet uxorem, et haec consentit habitare cum eo, non illam dimittat,”
et in praemissis gradibus a paganis quoad eos matrimonium licite sit
contractum, qui constitutionibus canonicis non arctantur, (“quid enim ad nos,”
secundum Apostolum eundem, “de his, quae foris sunt, iudicare?”) in favorem
praesertim Christianae religionis et fidei, a cuius perceptione per uxores, se
deseri timentes, viri possunt facile revocari, fideles huiusmodi
matrimonialiter copulati libere possunt et licite remanere coniuncti, quum per sacramentum
baptismi non solvantur coniugia, sed crimina dimittantur. Quia vero pagani
circa plures insimul feminas affectum dividunt coniugalem, utrum post
conversionem omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito
dubitatur. Quia vero tam patriarchae quam
alii iusti viri ante legem pariter et post legem multas uxores insimul habuisse
leguntur, nec contrarium apparet in evangelio vel lege praeceptum, neque pagani
subiiciuntur canonicis institutis post inventis, quemadmodum est praemissum:
videtur, quod nunc etiam iuxta ritum suum licite contrahant cum diversis,
quorum coniunctiones legitimas unda sacri baptismatis non dissolvit, et ita
patriarcharum exemplo ad fidem Christi conversi pagani coniugiorum pluralitate
gaudebunt. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei Christianae, quum ab
initio una costa in unam feminam sit conversa, et scriptura divina testetur,
quod propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et
erunt duo in carne una; non dixit: “tres vel plures,” sed: “duo,” nec dixit:
“adhaerebit uxoribus,” sed: “uxori.” Unde
Lamech, qui plures simul uxores legitur habuisse, reprehenditur in scripturis
eo, quod ipse primus reprobandam bigamiae speciem introduxit. Licet autem de
his non quaesieris, volentes tamen tam te quam alios super his etiam reddere
certiores, et quod veritas praevaleat falsitati, sine dubitatione qualibet
protestamur, quod Nec ulli unquam licuit insimul plures uxores habere, nisi
cui fuit divina revelatione concessum, quae mos quandoque, interdum etiam fas
censetur, per quam, sicut Iacob a mendacio, Israelitae a furto et Samson ab
homicidio, sic et patriarchae et alii viri iusti, qui plures leguntur simul
habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Sane veridica haec sententia probatur
etiam de testimonio veritatis, testantis in evangelio: “Quicunque dimiserit
uxorem suam nisi ob fornicationem, et
aliam duxerit, moechatur.” Si ergo, uxore dimissa, duci et alia de iure non potest, fortius et ipsa
retenta; per quod evidenter apparet, pluralitatem in utroque sexu, quum non ad
imparia iudicentur, circa matrimonium reprobandam. Ceterum etc. (cf. c. 15. Qui fil. sint leg. IV. 17) Qui autem
secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, quum tale repudium veritas in
evangelio reprobaverit, nunquam ea vivente licite poterit aliam, etiam ad fidem
Christi conversus, habere, nisi post conversionem ipsius illa renuat cohabitare
cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, vel ut
eum pertrahat ad mortale peccatum. In quo casu restitutionem petenti, quamvis
de iniusta spoliatione constaret, restitutio negaretur, quia secundum Apostolum
frater aut soror non est in huiusmodi subiectus servituti. Quodsi conversum ad
fidem et illa conversa sequatur, antequam propter causas praedictas legitimam
ille ducat uxorem, eam recipere compelletur. Quamvis quoque secundum
evangelicam veritatem qui duxerit dimissam moechatur, non tamen dimissor
poterit obiicere fornicationem dimissae pro eo, quod nupsit alii post repudium,
nisi alias fuerit fornicata.
|