CAP.
XX.
Si ordinandus
praesentatori suo aliquid dedit ex
pacto, simoniacum est; non tamen deponitur, si est occultum.
Idem.
Ex tuae
fraternitatis literis, et ex confessione sacertotis praesentium latoris
accepimus, quod, quum ad sacerdotii ordinem [assumendum] non
aliter voluisset eum eius
archidiaconus praesentare, sex
solidos solvit eidem archidiacono,
et sic postmodum ordinem ipsum per eum praesentatus accepit. Unde super eo, de
quo nostrum consilium postulasti, tibi sic duximus
respondendum, ut, si hoc non est publicum, sed secretum, eundem sacerdotem secreto convenias,
monens, eum sine ulla tamen
coactione, propensius et inducens, ut
ordinem alicuius religionis assumat, et perpetuo ab officio abstineat, quod [ita] illicite acquisivit. Si vero ad religionis ordinem assumendum
inducere eum forte non poteris, studeas ei ad sustentationem suam aliquod
beneficium ecclesiasticum constituere, ad hoc, ut a sacerdotio debeat in
perpetuum abstinere.
Alioquin non erit tutum, quum sit secretus eius excessus, ipsum invitum ab
eodem officio coercere. Cui tamen secretam poenitentiam, secundum quod tibi
visum fuerit, iniungere non postponas.
|