CAP.
XXX.
Si per
accusationem constat, monachum simoniace fuisse receptum, receptus et recipiens
deponuntur. Si vero per inquisitionem, receptus in arctius monasterium
detruditur; recipienti vero et maioribus poena condigna imponitur, et interim
ab exsecutione ordinum sacrorum suspenduntur.
Idem
Cantuariensi Archiepiscopo.
Dilectus
filius magister A.
nuncius tuus pro parte tua proposuit, quod, quum Cantuariensem dioecesim secundum
praedecessorum tuorum consuetudinem visitans, ut quae corrigenda sunt
corrigas, et statuas quae secundum Deum videris statuenda, in monasteriis et canonicis
regularibus, et religiosis
locis pullulasse repereris simoniacam pravitatem, ita, quod in eis multi pretio
sunt recepti, qui potius gratis recipi debuissent, immo etiam ad religionis
observantiam invitari. Dubitas igitur, an, quia multitude reperitur in causa,
severitati sit aliquid detrahendum, an in tales exercere debeas rigorem
canonicae disciplinae. Nos igitur
inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si adversus eos, qui labe fuerint
huiusmodi maculati, accusatio coram te fuerit canonice instituta, postquam
crimen ordine fuerit iudiciario comprobatum, tam in dantes quam in recipientes
canonicae severitatis exerceas ultionem. Quodsi de hoc tibi per solam
inquisitionem constiterit, eos, qui per simoniacam pravitatem in locis talibus
sunt recepti, ab illis amotos ad agendam poenitentiam ad monasteria dirigas
arctiora. Abbatibus autem et abbatissis, prioribus, praelatis quibuslibet et
officialibus eorundem iniungas poenitentiam competentem, et, donec illam
peregerint, eos a sacrorum ordinum exsecutione suspendas, iniungens episcopis
tuis, ut hanc formam per suas dioeceses studeant observare. Illud tamen
gratanter recipi poterit, quod fuerit sine taxatione gratis oblatum.
|