CAP.
VIII.
Homicidium
casuale imputatur ei, qui dabat operam rei illicitae vel etiam licitae, secundum alium intellectum, si non adhibuit omnem diligentiam,
quam debuit.
Idem
Cusentinensi Archiepiscopo.
Continebatur
in literis tuis, quod, quum diaconus, praesentium lator, et quidam alii clerici
a vineis ecclesiae opere consummato redirent, leviandi laboris gratia quendam
ludum imitati sunt viatorum, proiicientes baculos suos in longum; studebant enim iacere in directum, et alter
alterius fustem ferire. Cuius ludi, sicut
asserunt, solet esse conditio, ut, qui alterius baculum percuteret, quasi
victor, pro equo alio, cuius baculus
percussus est, uteretur; sed praefati clerici, equitandi licentia non
utentes, sola erant iactione contenti, ut,
dum alacrius ad baculos suos concurrerent, laborem itineris non sentirent.
Quidam autem laicus, sicut praedictus
diaconus asserit, dum baculum eiusdem diaconi percussisset, incautus in eum
equitaturus insiliit, et sic a falce illius diaconi, qua erat accinctus,
mortale vulnus accepit, de quo post dies octo exspiravit. Ideoque mandamus,
quatenus eundem diaconum sine licentia Romani Pontificis ad superiorem gradum
non adscendere, vel in diaconatus officio nullo unquam tempore ministrare
permittas, sed eum dispensative ministrare in subdiaconatus officio patiaris.
|