CAP.
XVIII.
Irregularis
censetur, qui alium letaliter percussit, licet ab aliis fuerit extinctus; idem,
si apparet, an letaliter, si
etiam percussus ab aliis obiit, et non apparet, ex cuius vulnere decesserit.
Idem est, si percusserit non letaliter, si animum occidendi habuit, et ex aliorum vulneribus percussus
exspiravit. H. d. notabiliter.
Abbas.
Idem Abbati S.
Trinitatis de Meldemberg.
Significasti
nobis per literas tuas, quod,
quum quidam maleficus, ingressus ecclesiam de Bleiseio, Dei timore
posthabito eucharistiam cum
altarium ornamentis et libris ecclesiasticis extra [ipsam] ecclesiam asportasset, dilectus filius L. presbyter lator praesentium ecclesiae [tuae] canonicus regularis, quem in praefata ecclesia de Bleiseio
institueras capellanum, praefatum
iniquitatis filium fossorio arrepto percussit. Sed, si ad mortem fuit ictus
huiusmodi, tu et ipse penitus ignoratis; quem parochiani ecclesiae videntes
ornamenta ecclesiae asportantem, arreptis gladiis et fustibus in eodem loco
protinus occiderunt. †Praefatus vero Laurentius de sua salute praecogitans,
evoluto anno sub titulo confessionis tibi rei ordinem revelavit, pro quo nobis
humiliter supplicasti, ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Licet autem
contineatur in canone, quod, si quatuor homines aut quinque vel plures contra
unum hominem rixati fuerint, et ab eis mortuus fuerit vulneratus, quicunque
illorum et plagam imposuerit, homicida secundum statuta canonum iudicetur; quia
tamen in alio canone dicitur de presbytero, qui diaconum equitantem percussit,
et ipse, cadens ex equo, cervice fracta interiit: quodsi non ad mortem
percussus est, incaute agenti presbytero est poenitentia indicenda, ita, quod
aliquanto tempore a missarum suspensus solenniis, denuo ad sacerdotale officium
revertatur, quodsi veraciter qualicunque percussione presbyteri mortuus est
diaconus, nulla hic ratione more sacerdotis permittendus est ministrare,
etiamsi voluntatem non habuit occidendi. Nos in praemisso casu credimus distinguendum, utrum constare
possit, quod praefatus sacerdos non inflixit percussionem letalem, de qua videlicet, si aliorum non fuissent vulnera
subsecuta, percussus minime interiisset, et si percussor voluntatem non
habuerit occidendi, neque ipsius studio, consilio vel mandato processerint alii
contra illum. Et quidem, si hoc ita se habet, quod forsan ex eo posset ostendi,
si certa apparuisset percussio ab eodem inflicta tam modica et tam levis, in ea
parte corporis, in qua quis de levi percuti non solet ad mortem, ut peritorum
iudicio medicorum talis percussio assereretur non fuisse letalis, quum de
ceteris credendum sit ipsi sacerdoti, qui non accusatur vel denunciatur ab aliquo, sed per se ipsum,
de sua salute sollicitus, consilium
appetit salutare, post poenitentiam ad cautelam iniunctam in sacerdotali
poterit officio ministrare, maxime religionis accedente favore, quum sit
canonicus regularis, et sine omni scandalo possit sacerdotale officium
celebrare. Quodsi discerni non possit, ex cuius ictu percussus interiit: in hoc
dubio tanquam homicida debet haberi sacerdos, etsi forte homicida non sit, a
sacerdotali officio abstinere debet, quum in hoc casu cessare sit tutius quam
temere celebrare, pro eo, quod in altero
nullum, in reliquo vero magnum periculum timeatur. †Utrum autem de
illis sit simile sentiendum, quorum unus, sed quis omnino nescitur, homicidium
perpetravit, si forsan ad recipiendos sacros ordines praesententur, utrum omnes
sint pariter repellendi, quum discerni non possit, qui debeant culpabiles
iudicari, diligens investigator advertat, quamvis hic casus sit ab
illo valde diversus. Si
vero, quemadmodum perhibetur, sacerdos iste prius ab illo percussus sacrilego,
mox eum cum ligone in capite repercussit, quamvis vim vi repellere omnes leges
et omnia iura permittant; quia tamen id debet fieri cum moderamine inculpatae
tutelae, non ad sumendam vindictam, sed ad iniuriam propulsandam: non videtur
idem sacerdos a poena homicidii
penitus excusari, tum ratione instrumenti, cum quo ipse percussit, quod, quum
grave sit, non solet levem plagam inferre, tum ratione partis, in qua fuit ille
percussus, in qua de modico ictu quis letaliter solet laedi, maxime quum
secundum vulgare proverbium asseratur, quod,
qui ferit primo, fevit tangendo, qui
ferit secundo, ferit dolendo. Unde, pensatis omnibus, ei creditur expedire, ut
cum humilitate abstineat a sacerdotali officio exsequendo. [Dat. Viterbii Kal. Iul. Pont. nostr.
Ao. XII. 1209.]
|