CAP.
VI.
Coniux
coniugem de adulterio impetere non potest, si et ipse adulterium commisisse
convincatur.
Innocentius
III. Turonensi Archiepiscopo.
Intelleximus tam
per literas venerabilis fratris nostri Pictaviensis episcopi, quam per ea, quae
coram dilecto filio Andrea subdiacono et capellano nostro, super hoc auditore
concesso, proposita pro partibus exstiterunt, quod, quum S. laicus H. uxorem suam a maritali consortio sine
causa rationabili depulisset,
idem episcopus dioecesanus
eorum, audiens, mulierem eandem
cum quodam adultero fornicari, eam et illum vinculo excommunicationis
adstrinxit, quae, tandem adulterum abiurans, absolutione recepta coram episcopo memorato praedictum virum
sibi restitui postulavit. At ille, huiusmodi obiiciens ei adulterium, de quo prolem genuisse dicebat
eandem, et quod ab ipso non
expulsa, sed spontanea recessisset, restitutionem sui proposuit ei esse minime faciendam; quod mulier memorata
prorsus inficians,
replicavit in ipsum, quod fuerat fornicatus, †et de fornicatione sobolem
procrearat, propter quod tali exceptione uti non poterat contra ipsam. Quum
autem, utrique parti probandi haec facultate concessa, praefata mulier per
quosdam testes eiusdem viri adulterium probavisset, quas vir ipse dicebat
tanquam minus idoneos reprobandos, tandem ab eo fuit ad nostram praesentiam
appellatum. Quocirca fraternitati
tuae per apostolica scripta mandamus,
quatenus, nisi tibi constiterit, vel per evidentiam rei, vel per confessionem
legitimam mulieris, quod adulterata sponte fuisset adulterii etiam, quod vir
dicitur commisisse, probatione cessante, ipsum recipere compellas eandem.
Quodsi praedicto modo de mulieris fornicatione constiterit, nisi testes, per
quos viri adulterium est probatum, fuerint reprobati, quum matrimonii ius in
utroque laesum consistat, et paria delicta mutua compensatione tollantur:
nihilominus eum cogas, ut eam recipiat, et maritali affectione pertractet;
alioquin mulieri praedictae silentium
imponere non postponas. [Dat. Lat.
VI. Kal. Maii Ao. XI. 1208.]
|