CAP.
XVIII.
Etiam Iudaei
compellendi sunt ad restituendas usuras extortas a Christianis, et ad solvendas
decimas vel oblationes de eorum possessionibus.
Idem in
concilio generali.
Quanto amplius
Christiana religio ab exactione compescitur usurarum, tanto gravius super his
Iudaeorum perfidia insolesicit, ita, quod brevi tempore Christianorum
exhauriunt facultates. Volentes igitur in hac parte prospicere Christianis, ne
a Iudaeis immaniter aggraventur, synodali decreto statuimus, ut, si de cetero quocunque praetextu
Iudaei a Christianis graves immoderatasve usuras extorserint, Christianorum eis
participium subtrahatur, donec de immoderato gravamine satisfecerint
competenter. Unde Christiani, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam
appellatione postposita compellantur ab eorum commerciis abstinere. Principibus
autem iniungimus, ut propter hoc non sint Christianis infesti, sed potius a
tanto gravamine studeant cohibere Iudaeos. Hac eadem poena Iudaeos decernimus
compellendos ad satisfaciendum ecclesiis, pro decimis et oblationibus debitis,
quas a Christianis de domibus et possessionibus aliis percipere consueverant,
antequam ad Iudaeos quocunque titulo devenissent, ut sic ecclesiae conserventur
indemnes.
|