CAP.
VIII.
Valet collatio
beneficii ei facta, qui prius fuit excommunicatus, sei absolutus tempore
collationis.
Idem Decano et
Subdiacono Pictaviensibus et Magistro P. Canonica Petragoricensi.
Proposuit olim coram nobis dilectus filius magister P. [Boiol]
clericus venerabilis fratris nostri
episcopi Tusculanensis, quod dilecto
filio G. sanctae Mariae in porticu diacono cardinali in partibus illis
apostolicae sedis legationis fungente officio, quidam de Lemovicensibus canonicis ei humiliter supplicarunt, ut
eorum ecclesiam, quae debito fraudabatur clericorum servitio, ordinaret, pro se
ac magistro eodem scriptore nostro
preces specialiter porrigentes. Ipse vero, Lemovicensem civitatem ingressus,
canonicos interpositis precibus
monuit, ut illos reciperent in socios et in fratres, maxime quum praebendae V.
vel IV. ab ultima ipsius ecclesiae ordinatione vacassent, quibus post petitas
et concessas deliberationis inducias non curantibus respondere, de praebenda
Lemovicensi cardinalis praedictus eosdem clericos investivit. (Et infra:) Si vero probaret, ipsum excommunicatum tunc temporis exstitisse, non
postponerent quod de ipso factum fuerat revocare, qui, mandatum apostolicum
exsequentes, utriusque partis receptis testibus, et confessionibus et
allegationibus intellectis, eandem causam sufficienter instructam ad nostrum
remiserunt examen. Quum autem dictus magister et Lemovicensis
poenitentiarius in nostra fuissent praesentia constituti, et acta iudicii
inspici fecerimus diligenter, per poenitentiarii testes intelleximus factam fidem, quod Lemovicensis
episcopus pluribus annis, antequam idem magister investitus fuerit, et clericos et burgenses castri
Lemovicensis et eundem P. nominatim, quem eorum dicebant consiliarium et
fautorem, vinculo excommunicationis adstrinxit. Per testes vero magistri P.
probabatur, quod, etsi dictus episcopus in burgenses et eorum fautores tam
clericos quam laicos Lemovicenses excommunicationis sententiam protulisset, eos
tamen per tres annos absolvit, antequam dictus magister fuerit investitus, †quibusdam presbyteris usque ad certum tempus
in excommunicatione retentis, qui contra sententiam interdicti praesumpserant
celebrare, et quod idem episcopus dicto magistro communicavit postea in
ecclesia et in mensa. Quia vero iuxta
mandati nostri tenorem saepe dictum magistrum P. investiturae suae tempore a praefato episcopo exstitisse
excommunicatum, dictus poenitentiarius, sicut obtulerat, non probavit, quum ex
adverso de absolutione et communione dicti episcopi fuerit facta fides: quod
per dictum legatum de memorato magistro P.
factum est, de fratrum nostrorum consilio
per diffinitivam sententiam duximus approbandum. [Quocirca etc. Dat. Lat. VI. Kal. Febr. Ao. XIII. 1210.]
|