TITULUS
XXXI.
DE EXCESSIBUS
PRAELATORUM ET SUBDITORUM.
CAP.
I.
Monet
praelatos abstinere a gravaminibus, subditorum, et aliqua enumerat, et
geminatum poenam imponit contra facientibus.
Alexander III.
Pervenit ad
audientiam nostram, †unde, si verum est, miramur plurimum, et adversus
vos de iure novemur, quod in presbyteros, qui sunt in vestra iurisdictione
constituti, singulis annis, quasi in servos et mercenarios, talliam facitis,
quibus, nisi ad voluntatem vestram pecuniam solverint, divinum officium
interdicitis, et eos viliter et inhoneste tractatis in tantum, quod ipsos
laicis despicabiles reddidistis. Quum autem presbyteros quasi filios et fratres benigna ac
fraterna debeatis caritate fovere, mandamus, quatenus in eos huiusmodi tallias et exactiones indebitas
exercere nullatenus praesumatis, nec de cetero irrationabiliter gravetis vel
inhoneste tractetis eosdem, aut sine iudicio capituli sui suspendere, vel eorum ecclesias
interdicto subiicere attentetis, neque duas matrices ecclesias, quarum unam [sibi] sufficere videbitis, permittatis
illos tenere, nec aliquem excommunicare sine ordine iudiciario praesumatis,
scituri pro certo, quod, si huiusmodi rumores de vobis iterum ad aures nostras
pervenerint, pro tantis excessibus vos auctore Domino taliter puniemus, quod timore poenae
vestrae ceteri a similibus abstinebunt.
|