CAP.
XL.
Si
excommunicatus ab episcopo metropolitanum appellat, ab eo absolvi potest;
metropolitanus tamen, volens suo suffraganeo deferre, potest illum sibi
remittere, quando propter manifestum excessum fuit excommunicatus. Et ante
absolutionem non auditur volens probare, se iniuste excommunicatum; secus, si
probare vult, sententiam esse nullam.
Idem Senonensi
Archiepiscopo.
Per tuas
literas †nobis intimasti, quod,
quum venerabilis frater noster Autissiodorensis episcopus in dilectum filium
Autissiodorensem archipresbyterum excommunicationis sententiam promulgasset,
archipresbyter tuo se conspectui praesentavit, et, quod staret mandato
ecclesiae, sufficientem obtulit cautionem, petens humiliter, ut absolutionis ei
beneficium exhiberes; tu vero, volens episcopo memorato deferre, ipsum saepius
monuisti, ut absolveret archipresbyterum. Sed quia monitis non parebat,
excommunicatum absolvere curavisti, quem episcopus pro absoluto non habet,
utpote qui proponit, quod ad te illius absolutio non spectabat. Unde quaeris,
quid in similibus de cetero sit agendum. Videtur enim aliquibus, quod, quum ad
metropolitanum per appellationem quaestio non defertur, excommunicatus autem
vocem non habeat appellandi, utpote ab ecclesia separatus, sive appellaverit
sive non, metropolitanus ei non debet absolutionis beneficium exhibere. Verum
ex verbis cuiusdam epistolae, quam dicunt scholastici decretalem, et a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro emanasse proponunt, habetur, quod,
si ante appellationem in aliquem excommunicationis sententia fuerit promulgata,
metropolitanus, ante litis ingressum ab eo iuramento recepto secundum ecclesiae
consuetudinem, debet ipsum absolvere, nisi voluerit episcopo dioecesano
deferre, ipsumque ad eum remittere absolvendum. Ubi etiam consequenter
infertur, quod nec excommunicati sunt audiendi, priusquam fuerint absoluti, nec
sunt ad illos, a quibus appellaverant, remittendi. In Sardicensi autem concilio
reperitur, ut is, qui ab episcopo est abiectus finitimos episcopos interpellet,
et causa eius audiatur et diligentius pertractetur; episcopus autem, qui iuste
vel iniuste abiecit eundem, patienter accipiat, ut discutiatur negotium,
quatenus vel probetur eius a pluribus sententia, vel etiam emendetur, prius
tamen, quam omnia diligenter ac fideliter examinata fuerint, nullus ante causae cognitionem communioni
eum sociare praesumat, qui fuerat communione privatus. Nos igitur credimus
distinguendum, utrum quis proponat, se post appellationem legitimam
interpositam excommunicatione fuisse notatum, vel in forma excommunicationis
intolerabilem errorem fuisse patenter expressum; in quibus casibus ad
probationem eorum, etiamsi absolutionem non petat, debet admitti; sed donec de
ipsis constiterit, in aliis evitari debet, quanquam apostolica sedes etiam
tales consueverit absolvere ad cautelam. Verum in aliis, nisi gratiam
absolutionis imploret, non debet audiri, ne sententiam ecclesiasticam
contemnere videatur, et per hoc amplius ex suo contemptu ligetur. Quodsi
absolutionis beneficium humiliter postulaverit, metropolitanus eum debet
absolvere, nisi suo duxerit suffraganeo deferendum; cui tamen si suffraganeus
absolutionis beneficium iuxta formam ecclesiae noluerit exhibere, ipse
nihilominus illum absolvat; cautione recepta, quod suo debeat parere mandato,
ac deinde causam audiat, et quod canonicum fuerit iustitia mediante decernat.
Quodsi forsan episcopus subditum suum propter manifestum excommunicasset
excessum, metropolitanus non debet ipsum absolvere, nisi suffraganeus
requisitus malitiose sibi absolutionis beneficium denegaret. [Dat. Lat. XIII. Kal. Mart. Pont. nostr.
Ao. V. 1203.]
|