CAP.
XLIX.
Excommunicat
haereticos et quoscunque violatores ecclesiasticae libertatis.
Honorius III.
Episcopo Bononiensi.
Noverit
fraternitas tua, †quod nos [nuper]
in basilica principis Apostolorum, praesente carissimo in Christo filio
nostro Frederico illustri Romanorum imperatore semper Augusto [et rege
Siciliae], in celebratione missarum, postquam capiti eius imposuimus
imperii diadema, de consilio fratrum nostrorum accensis candelis Excommunicamus
ex parte Dei omnipotentis, auctoritate quoque [beatorum] Apostolorum Petri et Pauli et nostra, omnes
haereticos utriusque sexus, quocunque nomine censeantur, et fautores et
receptatores et defensores eorum, nec non et qui de cetero servari fecerint
statuta edita et consuetudines vel potius abusiones, introductas contra ecclesiae
libertatem, et nisi ea, de capitularibus suis infra duos
menses post huiusmodi publicationem sententiae fecerint amoveri. Item
excommunicamus statutarios et scriptores statutorum ipsorum, nec non
potestates, consules, rectores et consiliarios locorum, ubi de cetero huiusmodi
statuta et consuetudines editae fuerint vel servatae, nec non et illos, qui
secundum ea praesumpserint iudicare, vel in publicam formam scribere iudicata. [Dat. Lat. II. Non. Ian. Pont. Nostr. Ao.
V. 1221.]
|