CAP. II.
Ex consuetudine potest introduci actus sive solennitas, per quam sine
apprehensione reali transfertur possessio rei absentis. H. d. et est casus singularis secundum Abbatem Siculum.
Innocentius III. Archiepiscopo et
Capitulo Lugdunensi.
Ex literis, quas tu nobis, frater archiepiscope, destinasti, intelleximus
manifeste, quod regnum Daciae, quantum ad ea, quae ad ius fori contingunt,
consuetudinibus suis et institutionibus regum suorum omnino regatur. Unde
nullum usum testamentorum illius provinciae habere contingit, qui alibi in
ultimis decedentium voluntatibus secundum legalem observantiam custoditur.
Si vero quis possessiones aliquas claustris vel aliis religiosis locis in bona
valetudine vel ultima voluntate constitutus
pro suorum vult remedio peccatorum conferre, hanc ecclesiae conferendi formam esse proponitis, quod in huiusmodi
donationibus modicum terrae consuevit in manu accipere, vel in extremitate
pallii, quod manu episcopi vel cuiuslibet
alterius praelati ecclesiae sustinetur, aut super ipsum altare aliquo involutum
panniculo cum debita humilitate ponendum sub testimonio videntium et audientium,
sub dicta forma, quae scotatio vulgariter appellatur. Verum quia huiusmodi donatio malitiose a quibusdam cavillatoribus,
sicut asseris, impeditur, a nobis humiliter postulasti, ne loca religiosa et
ecclesiae, quibus multae possessiones sub scotatione huiusmodi sunt collatae,
ab aliquibus possint vel debeant temere perturbari, paterna debemus
sollicitudine providere. Nolentes igitur, ut tales constitutiones, quas
diuturnitas temporis, ut asseris, observavit, et usus consuetudinis hactenus
approbatae retinuit, temeritate qualibet infirmentur, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus,
quatenus donationes eorum, quae sub obtentu consuetudinis claustris, ecclesiis
vel quibuslibet locis religiosis pie ac
provide conferuntur vel etiam sunt collata, faciatis irrevocabiliter
observari, quum huiusmodi signum, quod scotatio dicitur, non tam factae
donationis, quam traditae possessionis sit evidens argumentum, si quos contradictores inveneritis aut
rebelles, auctoritate freti apostolica per censuram ecclesiasticam, monitione
praemissa, sublato appellationis obstaculo, compescentes. [Dat. Lat. XVI. Kal. Dec. 1198.]
|