LIBER PRIMUS.
TITULUS I.
DE SUMMA TRINITATE ET FIDE CATHOLICA.
CAP. I.
Tractat de trinitate et ipsius
operibus; de fide et articulis fidei. – §. 3. Tractatur hic
de sacramentis ecclesiasticis. Abb. Sic.
Innocentius III. in concilio generali, cap. I.
Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus
Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et
ineffabilis, Pater, et Filius et Spiritus sanctus: tres quidem personae, sed
una essentia, substantia seu natura simplex omnino; Pater a nullo, Filius autem a Patre solo, ac Spiritus sanctus
pariter ab utroque, absque initio, semper ac sine fine; Pater generans, Filius
nascens, et Spiritus sanctus procedens; consubstantiales, et coaequales, et
coomnipotentes, et coaeterni; unum universorum principium; creator omnium
visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium; qui sua omnipotenti
virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam
spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam,
quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et alii
daemones a Deo quidem natura creati sunt boni; sed ipsi per se facti sunt mali.
Homo vero diaboli suggestione peccavit. §. 1. Haec sancta trinitas, secundum
communem essentiam individua et secundum personales proprietates discreta,
primo per Moysen et sanctos Prophetas aliosque famulos suos iuxta
ordinatissimam dispositionem temporum doctrinam humano generi tribuit
salutarem. §. 2. Et tandem unigenitus Dei Filius Iesus Christus, a tota
trinitate communiter incarnatus ex Maria semper virgine Spiritus sancti
cooperatione conceptus, verus homo factus, ex anima rationali et humana carne
compositus, una in duabus naturis persona, viam vitae manifestius demonstravit.
Qui quum secundum divinitatem sit immortalis et
impassibilis, idem ipse secundum humanitatem factus est passibilis, et
mortalis. Qui etiam pro salute humani generis in ligno crucis passus et mortuus
descendit ad inferos, resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum; sed
descendit in anima et resurrexit in carne, ascenditque pariter in utroque
venturus in fine saeculi, iudicaturus vivos et mortuos, et redditurus singulis
secundum opera sua, tam reprobis quam electis, qui omnes cum suis propriis
resurgent corporibus, quae nunc gestant, ut recipiant secundum opera sua, sive
bona fuerint sive mala, illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo
gloriam sempiternam. §. 3. Una vero est fidelium universalis ecclesia, extra
quam nullus omnino salvatur, in qua idem ipse sacerdos est sacrificium Iesus
Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et
vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus et vino in
sanguinem potestate divina, ut at perficiendum mysterium unitatis accipiamus
ipsi de suo quod accepit ipse de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest
conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves ecclesiae,
quas ipse concessit Apostolis eorumque successoribus Iesus Christus. §. 4.
Sacramentum vero baptismi, quod ad Dei invocationem et individuae trinitatis,
videlicet Patris, et Filii et Spiritus sancti, consecratur in aqua, tam
parvulis quam adultis in forma ecclesiae a quocunque rite collatum proficit ad
salutem. Et si post susceptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in
peccatum, per veram potest semper poenitentiam reparari. §. 5. Non solum autem
virgines et continentes, verum etiam coniugati per fidem rectam et operationem
bonam placentes Deo ad aeternam merentur beatitudinem pervenire.
|