CAP. III.
Postulatio, per quam privata vel minor utilitas communi vel maiori
praefertur, vel quae fit a minori quam a tertia parte collegii, admitti non
debet.
Idem Clericis Ravennatis ecclesiae.
Bonae memoriae Guil. archiepiscopo
vestro viam universae carnis ingresso, eius
nobis obitum per vestras literas intimastis. Nos autem vobis dedimus in
mandatis, ut personam idoneam, quae in nostra devotione persisteret, vobis
eligeretis canonice in pastorem. Quumque vos postmodum, receptis literis
nostris, super electione substituendi pontificis tractaretis, vota vestra
fuerunt in diversa divisa. Nam quidam vestrum dilectum filium nostrum S. tituli sanctae Praxedis presbyterum
cardinalem, quidam vero venerabilem
fratrem nostrum Imolensem episcopum postulaverunt. Quumque partes postulationes suas per nuncios suos nobis
praesentassent, proponebatur ab iis, qui cardinalem postulaverant memoratum,
quod plures, quam duae partes vestrum, convenerant in eundem. Verum pars altera
proponebat, quod digniores personae postularant episcopum Imolensem, et quod in
postulatione ipsius et forma canonica et tenor compromissionis fuerat
observatus, quum tanquam suffraganeus Ravennatis ecclesiae postulatus de ipsius
gremio exstitisset. Fuerat enim compromissum, ut de corpore Ravennatis
ecclesiae vel archiepiscopatu personam eligerent congruentem: quod pars altera
frivolum asserebat, quum, etsi talis conditio fuisset adiecta, poterat tamen de
Romanae sedis collegio propter ipsius privilegium praefata postulari persona,
quum membra capitis a membris corporis censeri non debeant aliena. Nos
igitur, auditis, quae de facto hinc inde
proposita et de iure insuper
fuerant allegata, deliberavimus cum
fratribus nostris, et plenius etiam pro utralibet partium curavimus
allegare. Consideravimus vero, quod eiusdem cardinalis praesentia utilior sit
non solum Romanae, sed etiam ecclesiae generali, tam apud apostolicam sedem,
quam apud ecclesiam Ravennatem, et quod
maioris meriti sit in huiusmodi necessitatis articulo praeire in sanctae terrae
subsidium exercitui Iesu Christi, quam suscipere pondus pastoralis officii.
Unde non immerito praeferentes speciali utilitati communem et minori maiorem,
praedictum cardinalem postulationi vestrae non duximus concedendum. Attendentes
autem ex altera parte, quod praedictus episcopus Imolensis, a minori quam tertia parte fuerit postulatus, et quod
apostolica sedes postulationes huiusmodi non consueverit in tanta divisione ac
contradictione recipere, quum etiam quando aliquis ab aliis unanimiter
postulatur, ad admittendam postulationem earum non tam ex iustitia, quam ex
gratia moveatur, postulationem ipsius non duximus admittendam. Monemus igitur discretionem vestram et
exhortamur attentius, et per apostolica scripta Mandantes, quatenus infra mensem post susceptionem praesentium
cum his, qui vocem in electione habere noscuntur, per electionem, postulationem
seu nominationem canonicam in personam idoneam, quae in ecclesiae Romanae devotione persistat, concorditer
convenire curetis, et electionem,
postulationem seu nominationem vestram per idoneos nuncios sedi apostolicae
praesentetis. Veniant autem iidem nuntii parati, ut si forte, quod absit,
factum vestrum fuerit exigente iustitia reprobandum, illum recipiunt, quem nos
vobis providebimus in pastorem. Alioquin quum eidem. ecclesiae cupiamus
sollicitius providere, nullatenus omittemus, quin ei auctoritate apostolica
postorem idoneum assignare curemus.
|