CAP.
XVIII.
Si vocantur ad electionem
non vocandi, valet electio facta eis non exspectatis. H. dic. secundum lecturam
communem.
Idem Capitulo Capuano.
Quum inter universas
metropoles †Capuana sit apostolicae sedi
vicinior, ad provisionem ipsius specialius adspiramus, talem ipsi personam
praefigi cupientes, quae sicut alios metropolitanos loci vicinitate, sic et
devotionis affectu praecellat, per quam et ipsa metropolis tam in spiritualibus
quam in temporalibus optatum suscipiat incrementum. Intelleximus autem per dilectos filios I. et F. canonicos
vestros, et per literas, quas ad sedem apostolicam detulerunt, quod ad decanum
et alios canonicos vestros Panormi manentes, quum ex eorum parte fuisset vobis
per literas intimatum, ut ecclesiae
Capuanae damna pensantes sic tractaretis super electione substituendi
pastorem, quod nullum deberetis in eorum absentia nominare, quendam socium
vestrum cum literis destinastis, duodecim dierum terminum assignantes, infra
quem post receptionem literarum vestrarum iter arriperent redeundi, quamvis
ecclesiastica consuetudo non exigat, ut ad electionem pastoris canonici tam
remoti vocentur, et illi praecipue, qui longe antequam vos metropolitani vestri
obitum praesentialiter cognoverunt, quorum aliqui post eius decessum ad
Capuanam ecclesiam sunt reversi. Quia vero mora longior est in electionibus
valde suspecta, immo saepe damnosa, discretioni
vestrae per apostolica scripta mandamus atque
praecipimus, quatenus invocata Spiritus sancti gratia personam idoneam per
electionem canonicam concorditer assumatis ad regimen Capuanae ecclesiae,
consequenter ad audientiam nostram nuncios idoneos transmissuri, per quos a
nobis vice regia postuletis assensum, et apostolicae confirmationis gratiam
requiratis, attentius provisuri ut eo
discretionis et caritatis studio procedatis, quod nec in electione vitium, nec
in electo defectus valeat inveniri. Alioquin et factum electionis revocaremus in irritum, et
personas eligentium puniremus.
|