CAP.
XX.
Illegitimus potest postulari, non autem eligi, et
electores, nisi probaverint, illum ignoranter elegisse, incidunt in poenas
Lateranensis concilii.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Innotuit nobis olim
tam per tuas literas, quam quorundam suffraganeorum tuorum et dilectorum
filiorum prioris et conventus Wigorniensis ecclesiae, quod, Vigoriensi ecclesia destituta
pastore, dicti prior et conventus eiusdem dilectum filium magistrum M. archidiaconum Eboracensem in episcopum unanimiter elegerunt, cuius, quum
eius tibi fuisset electio praesentata, confirmationem usque in adventum ipsius, qui absens eligebatur et inscius,
distulisti; qui tandem, quod
factum fuerat audito, ad praesentiam tuam devotus accessit, et praeter
opinionem omnium, qui nihil obstare credebant, quin statim concors et canonica
deberet electio confirmari,
spontanea tibi et secreta confessione monstravit, quod conscientia eius
aliquantisper ex natalibus esset
laesa, †et, quod ad tantae
dignitatis apicem praeter indulgentiam sedis apostolicae nollet aliquatenus
promoveri, proposuit, etiamsi promoventem benignum et facilem inveniret. Tu
autem, sicut vir providus et discretus, intellecta conscientia eius, noluisti
protinus ad confirmationem procedere, sed nobis rei seriem per tuas insinuans literas, et per eas ipsius magistri
merita et conscientiam commendasti; capitulum autem eiusdem ecclesiae, quare per
te fuisset electionis confirmatio protelata, se ignorare, per literas suas
nobis transmissas exposuit, cuius
electionem capitulum petiit per sedem apostolicam confirmari, praesentato nobis
electionis decreto subscriptionibus eligentium roborato. Quidam autem
suffraganeorum tuorum, quod per
tuas literas videbaris obscure aliquantulum innuisse, per suas literas in
aliquibus asseruerunt, eum fuisse
filium cuiusdam militis, et ab eo ex quadam ingenua et non coniugata susceptum.
Interim vero idem quoque magister ex insperato ad praesentiam nostram
accessit, et quod nobis de nativitate ipsius per literas aliquorum
suffraganeorum tuorum fuerat intimatum exposuit, et adiecit, quod nunquam pater eius habuerat uxorem, sed matris eius
virginitatis florem praeripuit quasi furtim, †et ipsa infra quadriennium a nativitate ipsius matrimonium non
contraxit. Nos ergo cum fratribus nostris habito super hoc diligenti tractatu,
relectis canonibus, quosdam invenimus, qui non legitime genitos promoveri
vetant ad officium pastorale, causam forte trahentes ex lege divina, per quam
spurii et manzeres usque in decimam generationem in ecclesiam Dei prohibentur
intrare. Invenimus etiam alios, qui undecunque genitos non prohibent ad sacros
ordines promoveri, dummodo sibi merita suffragentur, asserentes, quod culpa
parentum non est filiis imputanda. Et ad hoc probandum inducunt, quod Dominus
noster Iesus Christus non tantum ex alienigenis, sed etiam ex adulterinis
voluit commixtionibus nasci, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hi etiam scripturae divinae
videntur inniti, qua dicitur; “Filius non portabit iniquitatem patris, et pater
non portabit iniquitatem filii,” per quam antiquum videtur proverbium removeri,
quod inter filios Israel dici solebat: “Patres comederunt uvam acerbam, et
dentes filiorum obstupescunt.” Quidam vero ad concordiam discordantia
revocantes, repugnantiam canonum praedictorum sopire quodammodo videbantur,
dicentes, quod illegitime
geniti si religiose fuerint aut
in coenobiis, aut in canonicis conversati, a sacris ministeriis minime
revocentur, et inter illegitime genitos quidam asserunt eos solos a sacris
officiis prohibendos, qui paternam incontinentiam imitantur. Et hi quoque
videntur auctoritate divinae legis inniti, qua dicitur: “Ego sum Deus zelotes
visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem in iis,
qui oderunt me [gratis],” quasi dicat, in his, qui circa me paternum
odium imitantur. Verum canon concilii Lateranensis a bonae memoriae Alexandro
Papa praedecessore nostro editus in synodo generali, primis concordans
canonibus non solum tales vetat in episcopos promoveri, verum etiam eligentibus
talem personam poenam infligit, immo ipso facto eandem poenam asserit
incurrisse, ut secundum hoc canon latae sententiae esse videatur, cuius tenor
talis est: “Ne videlicet, quod de quibusdam pro necessitatibus temporis factum
est, in exemplum trahatur a posteris, nullus in episcopum eligatur, nisi qui de
legitimo matrimonio sit natus,” circa finem subiungens: “Clerici sane si contra formam istam quemquam elegerint, et
eligendi tunc potestate privatos, et ab ecclesiasticis beneficiis triennio se
noverint esse suspensos.” Sane praedictus canon, qui non per eum, qui canones
non nosset antiquos, sed [per] illum, qui plene noverat canonicas
sanctiones, in concilio multorum iurisperitorum est editus et ipsius
approbatione concilii roboratus, natis de non legitimo matrimonio omnem videtur
in episcopos promovendi aditum praeclusisse, quum id etiam ad consequentiam
trahi prohibeat, quod pro necessitate innuit prioribus temporibus esse factum,
licet nihil amplius quam necessitas dispensantem ad dispensationem inducat.
Praeterea electionem talium innuit nullam esse, dum in poenam statuit electorum, ut tunc eligendi potestate se
noverint privatos, quod nihil esset,
si tunc non occurreret electio facienda; quod fieri non posset, priori
electione seu etiam nominatione durante. Ex quo patet, electionem huiusmodi per
ipsum canonem irritatam. Quamvis
autem canon Lateranensis concilii, ab Alexandro praedecessore nostro editus,
non legitime genitos adeo persequatur, quod electionem talium innuit nullam
esse, nobis tamen per eum adempta non fuit dispensandi facultas, quum ea non
fuerit prohibentis intentio, qui successoribus suis nullum potuit in hac parte
praeiudicium generare, pari post eum, immo eadem potestate functuris, quum non
habeat imperium par in parem, †sed
ea tantum fuerit mens ipsius, ut, quia ex eo, quod aliquando ex dispensatione
pro necessitate temporis factum fuerat, quidam gratiam in licentiam
extendentes, et inde sumentes exemplum, se licite credebant eligere tales, et
indifferenter huiusmodi eligebant, [quum]
talia fieri prohiberet. Unde gravem electoribus poenam
inflixit. Deliberavimus tamen cum fratribus nostris, utrum in tali casu et cum
tali persona deberemus misericorditer dispensare, vel iuris potius servare
rigorem. Invenimus enim, a bonae memoriae Urbano Papa praedecessore nostro in
casu multo difficiliori cum Cenomanensi dispensatum electo, qui fuerat filius sacerdotis,
et Legionensi episcopo, qui post consecrationem suam humiliter fuerat et sponte
confessus, quod fuisset ex matre non legitima procreatus, quam pater, vivente
uxore propria, cognovisset. Sed
idem Urbanus prohibuit, ne id quasi pro regula in poslterum ad consequentiam
traheretur. Videbatur enim, quod, quum cum illegitime natis fuisset aliquamdiu
dispensatum, et ex certa causa forsitan in posterum dispensandum, in hac causa
celerius deberet dispensatio indulgeri, illi personae videlicet, quae minus imperfectionis, plus perfectionis habebat. Multa enim in hoc casu dispensationem
inducere videbantur, literarum scientia, morum honestas, vitae virtus,
et fama personae, multipliciter a quibusdam etiam ex fratribus nostris, qui eum
in scholis cognoverant, approbatae. Faciebant etiam ad id non modicum concors
capituli Vigoriensis electio, petitio populi, assensus principis, votum tuum,
suffraganeorum suffragia, et humilis devotio confitentis, qui sponte ac
humiliter suum maluit confiteri reatum, quam laesa conscientia thronum
conscendere pastoralem. Habito ergo super hoc cum fratribus nostris
diligenti tractatu, intelligentes, Vigoriense capitulum eundem magistrum non
humiliter postulasse, sed improvide potius elegisse, quum ad obtinendum
dispensationis beneficium procedendum fuisset, non per electionem inhibitam,
sed per postulationem permissam, electionem ipsam praedicti canonis auctoritate
cassatam denunciamus irritam et inanem, parcentes non modicum Vigoriensi
capitulo, quod eis nec poenam infligimus expressam in canone supradicto, nec
probare cogimus ignorantiam, quam allegant. Et quamvis post cassationem
huiusmodi a nobis a multis
fuerit humiliter supplicatum, ut propter causas praedictas
dignaremur cum eo misericorditer dispensare, quum ad dispensandum in talibus
nullus se casus habilior posset afferre, quia tamen praedicto capitulo liberam
facultatem eligendi vel postulandi volumus reservare, supplicationem huiusmodi, quae nomine capituli non fiebat,
quum non ad postulandam dispensationem, sed ad petendam confirmationem ipsius capituli
fuerint nuncii destinati, ad praesens non duximus admittendam, decernentes
irritum et inane quicquid super ordinatione ipsius episcopatus ante
susceptionem literarum nostrarum fuerit attentatum. †Volumus igitur et
mandamus, quatenus per Cantuariensem provinciam ex parte nostra facias
districtius inhiberi, ne, quod de multis in eadem provincia, quod sine pudore
non dicimus, inordinate noscitur esse factum, de cetero contra formam
praescriptam nullatenus attentetur.
Quod si Vigoriense capitulum eundem magistrum propter praerogativam meritorum
ipsius duxerit postulandum, postulationem ipsius apud sedem apostolicam
praesentare procuret.
|