CAP.
II.
Electos
in episcopos et confirmatos transferre potest solus Papa.
Idem
Decano et Capitulo Andegavensi.
Inter
corporalia et spiritualia eam cognovimus esse differentiam, quod corporalia
facilius destruuntur quam construantur, spiritualia vero facilius construuntur
quam destruantur. Unde iuxta canonicas sanctiones episcopus solus honorem dare
potest, solus autem auferre non potest. Episcopi quoque a metropolitanis
suis munus consecrationis accipiunt, qui tamen non possunt nisi per Romanum
Pontificem condemnari. Quum ergo fortius sit spirituale vinculum quam carnale, dubitari non debet,
quin omnipotens Deus spirituale coniugium, quod est inter episcopum et
ecclesiam, suo tantum iudicio reservaverit dissolvendum, qui dissolutionem
etiam carnalis coniugii, quod est inter virum et feminam, suo tantum iudicio
reservavit, praecipiens, ut quos Deus coniunxit homo non separet. Non enim
humana, sed potius divina potestate coniugium spirituale dissolvitur, quum per
translationem, vel depositionem, aut etiam cessionem auctoritate Romani Pontificis, quem constat esse
vicarium Iesu Christi, episcopus ab ecclesia removetur: et ideo tria haec, quae
praemisimus, non tam constitutione canonica, quam institutione divina soli sunt
Romano Pontifici reservata. Sicut enim episcopus consecratus sine licentia
Romani Pontificis suam non debet ecclesiam derelinquere, sic et electus [et] confirmatus praeter
eius assensum suam deserere nequit ecclesiam, cui est matrimonialiter alligatus, quum non debeat in dubium revocari,
quin post electionem et confirmationem canonicam inter personas eligentium et
electi coniugium sit spirituale contractum, cui profecto episcopalis dignitas
nihil addit, quum quis episcopali praeditus dignitate nullius tamen ecclesiae
possit esse episcopus, quemadmodum de illo contingit, qui oneri pontificali
renunciat, non honori. Unde, quum non sit maius vinculum episcopi ad ecclesiam,
quam electi, maxime quum fuerit confirmatus, immo idem penitus, et non aliud,
idem iuris obtinet in utroque. Sicut ergo episcoporum translatio, vel etiam
depositio et cessio, sic et electorum post confirmationem spiritualis ratione
coniugii soli est Romano Pontifici reservata. Licet usque ad tempora ista quod
cautum fuerat de episcopis expressum non fuerat de electis, propter expressam
tamen similitudinem, vel identitatem potius, nemini poterat videri dubium
subtiliter intuenti, quum de similibus idem iudicium sit habendum. §. 1. Sed
neque illud, quod in canone legitur de electo, ut, si ultra sex menses per suam
negligentiam retinuerit ecclesiam viduatam, nec ibi, nec alibi donum
consecrationis accipiat, immo metropolitani sui cedat iudicio, aliter
intelligentibus poterat suffragari, quum non intelligatur ecclesia viduata,
quasi sponsum non habeat, sed quia, quum
sponsus eius nondum sit consecratus, adhuc quoad quaedam quasi viri maneat
solatio destituta, sicut iuxta communem modum loquendi illa dicitur ecclesia
viduata, quae, licet episcopum habeat, inutilem tamen perhibetur habere. Nec
quod de cessione subsequitur, et statutum fuit ad poenam, trahi debet ad
gratiam, ut, sicut metropolitani iudicio electus deiicitur, ita etiam ad aliam
ecclesiam possit transferri, praesertim quum nec sine auctoritate Romani
Pontificis fiat cessio vel deiectio memorata, qui, ut haec possent, ex illo
canone metropolitanis indulsit. Unde, si circa translationem idem fieri
voluisset, quod de cessione dixerat, et de translatione poterat expressisse, et
quod non est sanctorum Patrum decreto sancitum superstitiosis non est
adinventionibus praesumendum, praesertim quum nonnunquam intelligatur
prohibitum quod non invenitur concessum. §. 2. Sane quoniam Turonensis
archiepiscopus electum Abricensem, per metropolitanum suum postea confirmatum, in ecclesiam
vestram praeter auctoritatem sedis apostolicae transferre praesumpsit et in
episcopum consecrare, quem etiam venerabilis frater noster Rothomagensis archiepiscopus citra
madatum nostrum absolvit, et ei licentiam tribuit transeundi: praedictos
archiepiscopos, qui saltem apostolicam sedem super hoc, quod novum
emerserat, praesertim quum iuxta canonicas sanctiones maiores ecclesiasticae
causae ad sedem apostolicam sint referendae, consulere debuerunt, a consecratione pariter et
confirmatione pontificum, episcopum vero ab exsecutione pontificalis officii
Bituricensis archiepiscopus iuxta mandati nostri tenorem suspendit. Et quamvis
iidem archiepiscopi Turonensis et Rothomagensis tanquam maiores plus
excesserint in praemissis, praefatus vero episcopus minus, utpote illorum
tanquam maiorum errorem secutus, nos tamen, intellecta per literas et per
nuncios eorum archiepiscoporum confessione spontanea et
supplicatione devota, veniam errori dedimus, quia non ex malignitate, sed ex
simplicitate peccaverunt. Et quoniam praefatus episcopus, qui et minus
peccaverat, et sicut ex praemissis apparet, severius fuerat castigatus, ad apostolicam sedem, licet
spontanea voluntate, non tamen sine multis laboribus et expensis accessit, reatum suum recognoscens humiliter et
devote, ac misericordiam postulans, et iudicium non requirens: nos super
facto eius cum fratribus nostris communem tractatum habentes et subtiliter intuentes, quod, licet sibi munus
consecrationis impensum, nec prioris ecclesiae ipsum pontificem fecerit, nec
secundae, quum ad primam non fuerit consecratus, et ad secundam priori vinculo
perdurante non potuerit canonice consecrari, adhuc coniugaliter alteri
alligatus, illud tamen provide attendentes, quod et urgens necessitas, et
evidens utilitas ecclesiae vestrae, quoniam non poteratis in aliam personam
idoneam convenire, dispensationis gratiam requirebant, ei de plenitudine potestatis
tam a vinculo prioris ecclesiae, quam a poena suspensionis penitus absoluto, de
benignitate sedis apostolicae duximus concedendum, ut, priori consensu hactenus
perdurante, sicut per literas personarum ecclesiae vestrae nobis est
intimatum, Andegavensem
ecclesiam tanquam proprius pontifex ad gloriam et laudem nominis Dei, ad
honorem et exaltationem ipsius et ad salutem et utilitatem suam, et tam cleri
quam populi sibi commissi,
studeat gubernare, ut praeveniente divina gratia et sequente plus prodesse
velit et valeat, quam praeesse [etc.
Dat. Lat. XII. Kal. Febr. 1199.]
|