CAP.
III.
Episcopus,
qui propria auctoritate de sua ecclesia se transfert ad aliam, carebit
utraque.
Idem
Episcopo et Petro Scholastico Maguntinensi.
Quanto
personam venerabilis fratris nostri
Hildesemensis quondam episcopi †sinceriori
diligebamus affectu, tanto securius sperabamus, quod nihil adversus matrem suam
Romanam ecclesiam in praeiudicium sui ordinis et ecclesiasticae
disciplinae dispendium attentaret. Ipse vero, sicut certa multorum assertione comperimus, et
suarum didicimus nihilominus testimonio literarum, quibus ad nos directis
Herbipolensem se pontificem nominabat,
relicta Hildesemensi ecclesia, cui fuerat spirituali gratia coniugio
copulatus, ad Herbipolensem
ecclesiam sine auctoritate Romani Pontificis auctoritate propria se
transtulit, non attendens, quod Veritas in evangelio protestatur: “Quos Deus
coniunxit homo non separet.” Potestatem [enim] transferendi pontifices ita sibi retinuit Dominus et magister,
quod soli beato Petro vicario suo, et per ipsum successoribus suis, et nobis
ipsis, qui locum eius licet indigni tenemus in terris,
speciali privilegio tribuit et concessit, sicut testatur antiquitas, cui
decreta Patrum sanxerunt reverentiam exhibendam, et evidenter asserunt sacrorum canonum sanctiones. Non enim homo,
sed Deus separat, quos Romanus Pontifex, qui non puri hominis, sed veri Dei
vicem gerit in terris, ecclesiarum necessitate vel utilitate pensata, non
humana, sed divina potius auctoritate dissolvit. (Et infra:) Ne autem facti perversitas transeat
praesumptoribus in exemplum, quod quidem, si verum est, non potest non esse
notorium, auctoritate omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli
Apostolorum, et nostra, de communi fratrum nostrorum consilio, in virtute
sancti Spiritus districte sibi praecipimus, ut, visis literis nostris,
omni contradictione et appellatione cessantibus administrationem ipsius
Herbipolensis ecclesiae tam in spiritualibus quam temporalibus penitus
derelinquat. †Si vero, quod non
credimus, hanc suspensionem nostram non curaverit humiliter observare, et inhibita
sibi usurpare praesumpserit, excommunicationis vinculo ipsum decernimus
innodatum. Omnibus etiam tam clericis quam laicis Herbipolensis dioecesis sub
anathematis interminatione praecipimus, ut, non obstante iuramento fidelitatis,
omnem ipsi obedientiam subtrahant, quam ipse sibi contra sacros canones
usurpavit, non attendens, quod dicit Apostolus: “Nemo sibi assumat honorem, sed
qui vocatur a Deo, tanquam Aaron.” Ceterum quoniam Herbipolensis
ecclesiae canonici vota sua in ipsum prorsus illicite contulerunt, volentes,
sicut dignum est, ut in eo puniantur, in quo peccaverunt, eligendi eos hac vice
suspendimus potestate, †et si contra sedis apostolicae interdictum ad
cuiusdam nominationem processerint, quod ab eis factum fuerit irritum
decernimus et inane. Quia
vero iam dictam Hildesemensem ecclesiam, cui fuerat alligatus, unde
secundum Apostolum solutionem quaerere non debeat, nimis improbe dereliquit, ne
ad ipsam redeat ulterius, in virtute sancti Spiritus ei districtius
prohibemus, quum secundum traditiones canonicas qui ad maiorem se plebem
transtulerit a cathedra repelli debeat aliena, et carere propria, ut nec illis
praesideat, quos per superbiam sprevit, nec illis, quos per avaritiam
concupivit. [Nos
quoque etc. Dat. Spoleti, XII. Kal. Sept.
1198.]
|