CAP.
V.
Archiepiscopus extra
suam provinciam pallio uti non potest, etiamsi hoc habeat consuetudo.
Idem Compostellano Archiepiscopo.
Ex
tuarum tenore literarum accepimus, quod, quum fuerit in concessione pallii tibi
dictum, ut ipso infra ecclesiam tuam utaris, et tibi tam de mandato regio,
quam etiam pro ecclesiae
tuae negotiis procurandis frequenter extra tuam provinciam commoranti
verecundum sit absque pallio ministrare, quum consuetudo sit, sicut asseris, in Hispania generalis, quod
archiepiscopi extra suas provincias pallio indifferenter utantur, ut extra tuam
provinciam uti pallio valeas, indulgeri tibi a sede apostolica postulasti.
Licet autem usus huiusmodi sit abusus, et talis consuetudo dicenda sit
potius corruptela, et ii graviter offendere dignoscantur, qui utuntur
palliis extra suas provincias absque licentia sedis apostolicae speciali, nos tamen de speciali gratia
indulgemus tibi, ut, si quando necessitate aliqua praepeditus ad
ecclesiam tibi subiectam accedere forte nequiveris pro consecrandis
suffraganeis tuis vel clericis ordinandis, et ad ecclesiam alienam propter hoc
te contigerit declinare, dummodo is, ad quem ecclesia pertinet, id permittat,
utendi pallio in iam dictis casibus liberam habeas facultatem. [Dat. Later. IV. Non. Apr. Ao.
1209.]
|