CAP.
XIV.
Si praelatus
ab obedientia subditos absolvit, non propter hoc praelaturae renunciat.
Idem
Archiepiscopo Treverensi.
Lectae coram
nobis fraternitatis tuae literae continebant, quod abbas sancti Petri
Tullensis, quem de conversationis et vitae honestate commendas, tibi humiliter est confessus, quod,
quum adeo gravi aegritudine laboraret, quod de vita desperaretur ipsius, ad
cuiusdam aemuli sui consilium, de quo ipse, quum non crederet eum aemulum,
confidebat, in quorundam monachorum suorum praesentia, excommunicationis
sententia, si quam in eorum aliquem protulerat, revocata, monachos suos ab obedientia, in qua
sibi tenebantur, absolvit, vocato dioecesano episcopo, ut abbatiam in eius
manibus resignaret; quod tamen usus consilio saniori non fecit, et licet
eidem abbati postmodum restituto sanitati, universi et singuli de conventu
obedientiam et reverentiam requisiti ab eo in capitulo promiserunt. †Idem
tamen super eo, quod sic fecerat, dubitans, a te, ut super
hoc saluti suae consuleres, postulavit, propter quod tu, quum habito super
hoc iuris peritorum consilio diversi
diversa sentirent, nostrum consilium, an idem abbas ex hoc resignaverit,
requisisti. Nos autem ex
tali facto duntaxat eundem
abbatem suo resignasse regimini non videmus.
|