CAP.
IV.
Dominus in servo,
quem manumittit, potest spirituales operas retinere.
Ex concilio
apud Alichi.
Nullus †clericus ad gradum presbyterii promoveatur,
nisi ut scriptum in canonibus habetur. Si enim propter Dei dilectionem quis de servis suis quemquam elegerit, et docuerit literas, et
donaverit libertati, et per
intercessionem erga episcopum ipsum in presbyterum fecerit ordinari, [et secundum Apostolos victum et vestitum ei
donaverit,] ille autem postea in superbiam elatus, domino suo canonicas
horas observare et psallere renuerit, et eis iuste obedire, dicens, se
liberum esse, noluerit, et quasi
libere cuius vult homo fiat: hoc sancta synodus anathematizat, et illum a
sancta communione arceri iudicat, donec resipiscat, et domino suo obediat
secundum canonica praecepta. Sin autem obstinato animo et hoc contempserit,
accusatus apud episcopum, qui ordinaverit eum, degradetur, et fiat servus illius, id est domini sui, sicut natus fuerit. Quisquis
vero talem secum habuerit, et postquam rem illius praedictam audierit, et
domino suo non reddiderit, vel a se non proiecerit, sive episcopus, sive comes,
sive clericus, sive laicus, anathematis illius societate innodatus poenam
excommunicationis ducet.
|