CAP.
IV.
Qui mortua uxore promotus ad sacros, cum secunda de facto contraxit, et
cognovit, bigamiae poenam incurrit, licet non sit bigamus.
Innocentius III. Ratispa Episcopo.
Nuper
a nobis (Et infra: [cf. c.
29. de sent. exc. V. 39.]) Tertius et ultimus inquisitionis
articulus videbatur habere non modicum quaestionis, quoniam, quum in
matrimoniis contrahendis non iuris effectus, sed animi destinatio attendatur,
unde illum comitatur infamia, qui duas simul habet uxores, quod partim ad
factum convenit retorqueri, sicut et quod in canone legitur de
presbytero, qui non legalibus nuptiis detinetur, eadem censura tales videntur
inter bigamos reputandi, licet obviet ex adverso, quod opinioni sit veritas
praeferenda, et quod iuxta praemissa qui nullam uxorem habuit foret bigamus
reputandus, quod contingeret, si quis de facto contraheret cum diversis, quibus
de iure non posset matrimonialiter copulari. Nos autem in hac quaestione tibi
respondemus, quod, quum huiuscemodi clericis, qui, quantum in ipsis fuit,
secundas mulieres sibi matrimonialiter coniunxerunt, tanquam cum bigamis non
liceat dispensari, licet in veritate bigami non exsistant, non propter
sacramenti defectum, sed propter affectum intentionis cum opere subsecuto. [Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. 1199.]
|