CAP.
III.
Custodia
vasorum ecclesiae spectat ad archidiaconum.
Gregorius
III. Archidiacono Salonitano.
Ea, quae nobis contra †vos tu et episcopus tuus direxistis scripta, doluimus agnoscentes eo, quod inter vos nihil caritas
recognoscit. Verumtamen te in officio ordinis tui administrare praecipimus, et,
si illic potest superante gratia causa vestri scandali definire, multum
credimus vestrae animae acquisivisse. Sin vero ita inter vos discordia partes
suas armavit, ut in tumore scandali voluntas vestra debeat remanere, tu ad
nostram audientiam indifferenter occurre, et episcopus tuus pro se dirigat quam
elegerit personam instructam, ut omnia subtili ratione perpensa constituere
quae visa fuerint partibus debeamus.
Scire vero te volumus, quod a te districte quaesituri sumus, quia vel propriae
ecclesiae, vel ea, quae de diversis ecclesiis cimilia sunt collecta, non sub
omni sollicitudine et fide servantur. Quod si quid ex eis vel negligentia, vel
cuiusquam fraude deperiit, tu in hoc reatu adstringeris, qui per
archidiaconatus ordinem custodiae eiusdem ecclesiae arctius deputaris.
|