CAP.
XXI.
Si
causa committitur tribus delegatis cum clausula: “quod si non omnes etc.,”
priusquam appareat de impotentia tertii, duo procedere non possunt, et, si
procedunt, nihil agunt. Hoc dicit, usque ad §. Adiicimus. – §. 1. Clausula: “si
non omnes poteritis,” sub impotentia includit voluntatem quoad purificandam
iurisdictionem coniudicum. Idem in duobus datis cum clausula: “quod si ambo.”
H. d. usque ad §. Sexta. – §. 2. Si reus coram delegato obiicit
excommunicationem actori, quam non probat infra tempus debitum, auditur actor.
Si vero probat, delegatus absolvet actorem, si excommunicatus est propter
causam sibi commissam. Si propter aliam, ad excommunicatorem suum illum
remittet. Qui si non vult eum absolvere, delegatus Papae eum absolvet, nisi sit
de casibus Papae reservatis. Hoc dicit. – §. 3. Absolutus a delegato super
causa, pro qua fuerat excommunicatus, coram excommunicatore parebit, seu
respondebit super illa causa, nisi sit alteri delegata, et, si excommunicator
malitiose distulerit, delegatus, qui absolvit, cognoscet. Hoc
dic.
Coelestinus III.
Prudentiam
tuam: (Et infra: [cf. c. un.
de mut. pet. II. 4.]) Quinto insuper loco supplicas
informari, utrum, quum tribus vel pluribus causa committitur ita, quod si
omnes interesse nequiverint, duo eam nihilominus exsequantur, si reus a duobus
tantum fuerit convocatus, venire necessario teneatur; et si citatus fuerit a
duobus tantum seu a pluribus, [et]
coram duobus comparuerit, tertio aut ulteriori nec veniente per se, vel
per literas, ut solet fieri excusante, an duo praesentes in causa possint
procedere, et eam definire et sententiae calculo terminare? In
hoc casu taliter respondemus, quod, quum aliquis delegatorum iudicium per
certum nuncium vel excusatorem literatorie destinatum non ostenderit, se
interesse non posse, vel alias de eodem canonice constare non poterit, residui
procedere ad causae cognitionem non debent. Quodsi processerint, nihil
reputabuntur egisse; illa quippe fuit antiqua sedis apostolicae provisio, ut
huiusmodi causarum recognitiones [et
decisiones] duobus quam uni, tribus quam duobus libentius delegaret,
quum, sicut sacri canones
attestantur, integrum sit iudicium, quod plurimorum sententiis confirmatur.
Mandati siquidem excedere fines probaretur, si quis citra formam rescripti
accepti praesumeret iudicare. §. 1. Adiicimus etiam, quod, ubi fuerit in
commissione appositum, ut, si omnes interesse nequiverint, duo eam nihilominus
exsequantur, et si aliquis ex ipsis, quum possit, noluerit interesse,
duo nihilominus in causa procedant, licet ille tertius gravissime sit arguendus
pro eo, quod mandatum apostolicum exsequi subterfugiat aut contemnat. Idem
quoque per omnia dicimus observandum in causa, quae committitur duobus, eo
apposito, ut, si ambo interesse nequiverint, alter nihilominus exsequatur. §.
2. Sexta nobis proposita ex parte tua quaestio continebat, quod, quum aliquibus
iudicibus causa committitur, et quandoque contingit, quod reus actori obiicit,
quod stare non potest in iudicio, utpote vinculo excommunicationis adstrictus,
si reus non velit statim eum probare excommunicatum, sive non possit, an actor
nihilominus audiri debeat, donec super eo, quod obiicitur, rei veritas fuerit
patefacta et enodata?
Hanc dubitationem taliter removemus, quod, si ille, qui tale quid obiicit, statim vel infra terminum
competentem non probaverit legitime quod intendit, actor permitti debet, ut
sine offendiculo quolibet audiatur. Ceterum, si vel ex confessione actoris, vel
alio quolibet modo legitime constiterit esse actorem vinculo excommunicationis
adstrictum, a iudicibus delegatis legitime secundum formam ecclesiae
valet absolvi, ita [tamen]
ut, si propter aliam iustam causam et evidentem ab ordinario iudice vel
delegato excommunicatus fuerit, ad excommunicatorem debet absolvendus remitti.
Qui si malitiam adhibuerit, delegati iudices id ritu ecclesiastico libere
exsequantur, dummodo non sit tale genus excommunicationis illius [criminis] cuius duntaxat
absolutio sedi apostolicae reservetur; explorati quidem iuris exsistit, ut
delegatis iudicibus, quibus principale committitur, et accessorium committatur.
§. 3. Si vero ab his fuerit, praestito scilicet iuramento, quod stabit
mandato ecclesiae, absolutus, rursus interrogas [edoceri] an coram eisdem delegatis iudicibus, vel coram ordinano, a quo excommunicatus
exstitit, teneatur super eadem causa, pro qua excommunicatus fuerat,
respondere, et quorum debeat iudicio vel mandato stare? In quo quidem
casu taliter respondemus, quod coram ipsis excommunicatoribus super illa causa,
pro qua fuerat excommunicatus, stare debet, et eorum servare mandatum, nisi
specialiter fuerit illud negotium aliis iudicibus a sede apostolica delegatum.
Quod si excommunicatores malitiose distulerint, tunc delegati eandem
iurisdictionem, quam in principali, et in accessorio exercebunt. [Dat. Lat. XV. Kal. Iul. Pont. nost.
Ao. III. 1193.]
|