CAP.
X.
Clericus depositus incorrigibilis
excommunicandus est et successive anathematizandus. Et si sic non resipuerit,
per iudicem saecularem comprimendus est. H. d. Abbas Siculus.
Coelestinus III.
Quum non ab homine (Et
infra:) A nobis itaque fuit ex parte tua quaesitum, utrum
liceat regi vel alicui
saeculari personae iudicare clericos cuiuscunque ordinis, sive in furto, sive in
homicidio, vel periurio, seu quibuscunque fuerint criminibus deprehensi. Consultationi
tuae taliter respondemus, quod, si clericus in quocunque ordine constitutus in
furto, vel homicidio, vel periurio, seu alio mortali crimine fuerit
deprehensus legitime atque convictus, ab ecclesiastico iudice deponendus est.
Qui si depositus incorrigibilis fuerit, excommunicari debet, deinde contumacia
crescente anathematis mucrone feriri. Postmodum vero, si in profundum malorum
veniens contempserit, quum ecclesia non habeat ultra quid faciat, ne possit
esse ultra perditio plurimorum, per saecularem comprimendus est potestatem ita,
quod ei deputetur exsilium, vel alia legitima poena inferatur.
|