CAP. X.
Statutum generale laicorum ad ecclesias
vel ecclesiasticas personas, vel earum bona in earum praeiudicium non
extenditur; nec speciale, etiamsi earum commodum et favorem concernat. Hoc dicit quoad intellectum. Abbas Siculus.
Idem Abbati et Conventui sancti
Silvestri.
Ecclesia sanctae Mariae in Via lata contra I. de Atteia qui quasdam
possessiones ipsius dicebatur contra iustitiam detinere, movit tempore B.
Carosomi dicti senatoris sub L. iudice quaestionem. In ipso autem iudicio
praefato I. de Atteia syndicus monasterii vestri adstitit, et ab eo testes
producti quidam de monachis exstiterunt. Iudex vero, auditis rationibus
partium, pro eodem Ioanne absolutionis sententiam promulgavit; a cuius
sententia pars altera vocem appellationis emisit. Super hac igitur quaestione
suborta, proponente parte victrice, quod non potuerit appellari, quum dictus L.
non ut iudex, sed tanquam arbiter fuisset electus, victa e contrario asserente,
quoniam, quum arbitrio fuerit contradictum, quod partes non nisi metu poenae
constringit, quae in praemisso arbitrio non fuerat comprehensa, merito potuit
appellari, et fortius, si iudicium exstitisset. De hoc igitur ad iam dictum B.
Carosomi quaestione perlata, causam appellationis S. primicerio iudicum
delegavit, in cuius praesentia partibas constitutis, dictus Ioannes de Atteia
proposuit, se conveniendum non esse, quum non possideret id, quod pars altera
requirebat, sed monasterium S. Silvestri possideret rem petitam. Dictus autem
B. Carosomi, quoniam statutum quoddam emiserat, a populo Romano approbatum
pariter et acceptum, quod, si quis post litem contestatam rem a se petitam
transferret in alium, daretur possessio petitori, et alter fieret de possessore
petitor, et idem I. post litem contestatam, rem ipsam in monasterium transferre
praesumsit, possessionem rei petitae assignavit ecclesiae memoratae. Verum
quoniam dictus I. de possessionibus ipsis monasterio S. Silvestri annuam
reddiderat pensionem, adiecit, ut hoc ipsum ab ecclesia S. Mariae fieret, donec
de proprietate fundi cognosceretur; sed solutio, quae fieret [pensionis], ecclesiae S. Mariae in Via lata in iure suo penitus non noceret. [Hanc autem possessionem ecclesia S. Mariae
usque ad tempora Ioannis Petri Leonis, senatoris Urbis, inconcusse possedit,
qui, supplicatione monasterii vestri clementer admissa, R. iudici causam
commisit eandem, qui auditis hinc inde propositis pro monasterio ipso
sententiam promulgavit, renovans quod praefatus B. Carosomi statuerat contra
ipsum. Per quam sane sententiam quoniam ecclesia S. Mariae se laesam enormiter
querebatur, et ipsa senatori supplicavit praedicto, qui causam commisit R.
iudici cognoscendam. Et quoniam eius iurisdictio erat in proximo desitura, supplicatum
fuit ob eandem causam successoribus eius senatoribus iam electis, et ab eis
causa ipsa eidem iudici delegata. Iudex vero ex veteris et novorum pariter
senatorum delegatione cognoscens, quod a iam dicto B. statutum fuerat
approbans, ecclesiae S. Mariae possessionem restituit antedictam. Et quum novem
consiliarios haberet senatus, per octo ipsorum exsecutioni fuit sententia
demandata; sed unus ex iis, qui et nepos erat abbatis S. Silvestri, quorundam
senatorum favore suffultus, ecclesiae S. Mariae possessionem violenter ablatam
monasterio tribuit nominato. Ex hoc ergo rixa crescente usque ad armorum
strepitum est processum. Ne vero deterius quid contingeret, bonae memoriae C.
Papa praedecessor noster totum negotium ad suam sollicitudinem revocavit. Et quoniam
tempus colligendorum fructuum imminebat, fructus praecepit apud colonos in
sequestro deponi, circa quos si qua partium violentiam inferre praesumeret,
causae suae dispendium pateretur, venerabilibus fratribus nostris G. Portuensi,
et I. nunc Albanensi, tunc vero Tusculanensi episcopis tituli S. Clementis, et
dilecto filio nostro G. S. Angeli diacono cardinali causam committens eandem.
In quorum praesentia partibus constitutis, pro ecclesia S. Mariae fuit contra
monasterium vestrum obiectum, quod violentiam pars vestra commiserat in
fructibus sequestrandis. Et quum super hoc testes fuissent utrimque producti,
quia violentia liquido probata non fuit, et in dimidio ruglo hordei dicebatur
admissa, abbate nihilominus prohibente, ne delictum personae redundaret in
damnum ecclesiae, facta hordei restitutione provisum est, ut ad quaestionem
possessionis fieret in causa processus, de qua coram eisdem productis testibus
et attestationibus publicatis fuit diutius disceptatum. Consequenter vero post
decessum praefati praedecessoris nostri partibus in nostra praesentia
constitutis, ecclesia etc. (cf. c. 4. ut lite pend. II. 16.) Et quoniam alii senatorum sententiam pro
monasterio, alii latam pro ecclesia processu temporis confirmarant: nos etc. (cf. c. 4. cit.) Quum ergo nobis
constiterit, et ex ipsa confessione partium tenuerimus, quod unus
consiliariorum contra sententiam de voluntate octo exsecutioni mandatam de
facto, quia de iure non poterat, veniens, ecclesiam ipsam possessione sua
spoliaverit violenter, et nihilominus attendentes, quod etiam iniusto
possessori violenter eiecto restitutionis sit beneficio succurrendum, spoliatam
ecclesiam in eo statu decrevimus reponendam, in quo fuerat tempore violentiae
perpetratae. Verum quoniam (etc. cf.
c. 4. cit.)] Et quia saepefatum monasterium vestrum se querebatur a praemisso B.
Carosomi contra iustitiam spoliatum, et ipsum per officium nostrum restitui
suppliciter postulabat, quod statutum eius nullius valoris exstiterit
multipliciter asseverans. [Saepefatus
enim B., quum se ipsum intruserit in senatoriam dignitatem, nec apostolicae
sedis favorem habuerit, ad quam institutio pertinet senatorum, statutum non
potuit emittere, quod valeret. Qui etiamsi fuisset legitime institutus, ipsius
statutum, quamvis sibi subiectos, ecclesias tamen nullatenus obligaret,
praesertim quum iuri civili esset adversum, quod aliam poenam litigiosas res
transferentibus statuit imponendam, illa distinctione inter contrahentes
adhibita, ut, si quis sciens ad donationes, venditiones seu alios contractus
accesserit, non solum redimere rem compellatur, sed etiam pretium eius amittat,
non ut lucro cedat alienanti, a quo etiam alia tanta quantitas est fisci
iuribus inferenda. Sin autem ignorans rem litigiosam emerit vel per aliam
speciem contractus acceperit, tunc alienatione rei facta irrita pretium eius
cum alia tertia parte recipiet, instrumentis etiam nullam vim obtinentibus,
quae super contractibus huiusmodi statuuntur. Verum eos, qui dotis nomine, vel
ante nuptias donationis, transactionis vel divisionis rerum hereditariarum
factae, vel per legati vel fideicommissi causam huiusmodi dederint vel
acceperint, a praemissis poenis eadem constitutio excipit nominatim. Quodsi
etiam obligare posset ecclesias, monasterium in illa constitutione nequaquam inciderat,
quum antedictus I. nullam in illud penitus possessionem transtulisset, qui
tanquam colonus terras illas tenuerat, et eas non suo, sed monasterii nomine
possidebat. Quod etiamsi fecisset, quoniam prius conventus a monasterio quam ab
ecclesia fuerat, et per arbitrium et nihilominus iure transactionis, per quam
citra poenam litigiosi contractus res potest in alium lite contestata
transferri, res restituit antedictas, in statutum praemissum nullatenus
incidisset. Quin potius, etsi contra illud fecisset statutum, quoniam nec
conventum, nec confessum in iudicio vel convictum possessione sua monasterium
fuerat spoliatum, instanter eam sibi restitui postulabat, quam ex nulla, vel
saltem iniusta causa pars altera detinebat. Has autem rationes oeconomus S. Mariae
nitebatur multifariam infirmare. Quamvis enim dictus B. circa praelationis suae
primordia gratiam sedis apostolicae non habuerit, quia tamen ab ea fuit tempore
procedente receptus, et ratihabitio retrotrahitur, perinde habendus erat,
tanquam ab initio legitime fuerit institutus; qui tanquam alienus iudex non
poterat a monasterio evitari, quum nec novum sit nec insolitum, quod, ubi
clerici sunt actor et reus, causas civiles in Urbe coram iudicibus, per sedem
apostolicam institutis, ex delegatione senatorum ab ea iurisdictionem habentium
prosequantur. Unde nec in alieno foro intelliguntur, sed in proprio Romani
Pontificis litigare, cuius auctoritate sortiri videntur effectum quae ab
huiusmodi senatoribus vel iudicibus statuuntur. Quodsi forum senatorium fuisset
monasterio penitus alienum, quia tamen oeconomus dicti monasterii sub L. iudice
a praefato B. inter ecclesiam S. Mariae et dictum I. de Atteia delegato, ipsi
I. adstitit, et eum in iure defendit, iudicium eius non potuit ulterius
doclinare. Statutum autem ipsius B., de quo saepius est praemissum, et quod non
iuri adversum, sed consonum potius exsistebat, (quum etiam in iure canonico caveatur, quod res in litigio posita non
sit in personam aliam transferanda), non
ad possessores solos, sed etiam ad illos decebat extendi, qui tenore saltem
detentionis cuiusque poterant conveniri, quales constat esse colonos etiam
temporales. Perpetui namque utilem saltem possessionem habentes et conveniri
possunt, et in alium transferre quod habent, sicut I. fecerat ante dictus,
cuius factum neque praemissum arbitrium poterat, nec transactio excusare, quum
in dolum et fraudem fuerint attentata. Iudex namque, in quem fuit a partibus
compromissum, consanguineus ipsius I. et infeudatus monasterii dicitur
exstitisse, nihilque fecisse in publicum, sed omnia in secreto; quamvis instar
iudiciorum sint arbitria introducta. Coegit quoque partes ad transigendum, sicut ex rescripto
transactionis apparet. Et quum de transactione non fuerit compromissum, quae
non est necessitatis, sed liberae potius voluntatis, dolo quasi ex perspicuis
insidiis iam probato transactionem inefficacem penitus asserebat. Illa quoque
ratione dicebat ecclesia petitionem monasterii repellendam, quod, quum
possessionem ipsam sine dolo et culpa sua obtinuerit auctoritate praetoris, et
per hoc ius sibi fuerit acquisitum, monasterium vestrum super possessiorio
audiri ulterius non debebat, cui parata erat in petitorio respondere.] His ergo et
similibus in nostra et fratrum nostrorum praesentia prudenter a partibus allegatis,
Nos attendentes, quod laicis, etiam religiosis, super ecclesiis et personis
ecclesiasticis nulla sit attributa facu1tas, quos obsequendi manet necessitas,
non auctoritas imperandi, a quibus, si quid motu proprio statutum fuerit, quod
ecclesiarum etiam respiciat commodum et favorem, nullius firmitatis exsistit,
nisi ab ecclesia fuerit approbatum, unde statutum Basilii de non alienandis
praediis rusticis vel urbanis, ministeriis et ornamentis ecclesiarum, illa
reprobatum fuit potissima ratione, quod auctoritate non fuit Romani Pontificis
roboratum, ne in exemplum transeat
similia praesumendi, quod a senatore factum fuerat in praeiudicium
monasterii, non conventi, nec confessi etiam
vel convicti, prorsus in irritum
revocantes, easdem possessiones restituendas sibi sententialiter diffinimus, nec ipsas etc. [cf. c. 3. ut lite pend. II. 16. Datum
Lateran. V. Kal. Dec. 1199.]
|