CAP. XI.
Vidua laicum coram iudice ecclesiastice convenire non
potest, nisi super causa ecclesiastica, vel in defectum iudicis
saecularis.
Idem Archidiacono et Thesaurario Turonensibus.
Ex tenore literarum nobilis
viri G. comitis Britanniae nostris est auribus intimatum, quod, quum
causam, quae inter mulierem nobilem F. et nobilem
virum I. de Meduano super hereditate sua noscitur agitari, vobis et bonae memoriae G. magistro scholarum B.
Martini commiserimus fine debito
terminandam, ipse comes eidem mulieri, quum tam ipsa quam praedictus I. essent
de foro ipsius, mandavit, ut causam ipsam
deferrent ad ipsum, promittens eidem, quod in
curia sua faceret ei iustitiae plenitudinem exhiberi, †vobis nihilominus intimare procurans, quod in curia sua debebat
huiusmodi negotium terminari. At vos et mulier supradicta ei nequaquam
obtemperare volentes satagitis in causa procedere, et sibi suam minus
rationabiliter iurisdictionem auferre, unde nobis humiliter supplicavit, ut
causam ipsam ad eum, ad quem specialiter pertinet, remittere dignaremur.
Nos igitur attendentes, quod sic sumus viduis in iustitia debitores, quod aliis
iniustitiam facere non debemus, discretioni
vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi sit talis causa,
quae ad ecclesiasticum iudicem pertinere noscatur, ei supersedere curetis,
dummodo per iudicem saecularem suam possit iustitiam obtinere; alioquin, non
obstante ipsius contradictione, causam ipsam iuxta formam vobis in aliis literis traditam ratione praevia
terminetis. [Dat. Romae ap. S. Petrum
Kal. Ian. A. VIII. 1205.]
|