CAP. XII.
Clericus non potest constituere sibi iudicem laicum,
etiamsi proprium iuramentum et adversarii consensus accedat.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Si diligenti Et infra:
[cf. c. 17. de praescr. II. 26.] Super eo
autem admiramur plurimum, et movemur, quod, quum te reputemus virum providum et
discretum, et iuxta debitum pontificalis officii sanctorum Patrum statuta
ignota tibi esse non debeant, et iurisperitorum copiam habere noscaris,
Asseruisti, te usque ad haec tempora tenuisse, et habere pro certo, quod licitum sit cuilibet clerico renunciare saltem in temporalibus causis iuri suo,
et sibi laicum iudicem constituere, praesertim ubi adversarii voluntas accedit,
ac per hoc tacite te innuis
rationabiliter redargutum pro eo, quod huiusmodi pacto tenere iuramentum
super hoc interpositum respondisti, immemor constitutionis illius, qua cavetur, pacto privatorum iuri
publico minime derogari. Quum ergo hoc ius in Milevitanensi et Carthaginensi
conciliis sit specialiter promulgatum, ne clerici clericos relicto suo
pontifice ad iudicia publica pertrahant, alioquin causam perdant, et a
communione habeantur extranei, et tam episcopi quam diaconi, seu quilibet
clerici in criminali seu in civili negotio, si derelicto ecclesiastico iudicio
publicis iudiciis se purgare voluerint, etiamsi pro eis sit lata sententia,
locum suum amittant, et hoc in criminali actione, in civili vero perdant quod
evicerint, si locum suum maluerint obtinere: manifeste patet, quod non solum
inviti, sed etiam voluntarii pacisci non possunt, ut saecularia iudicia
subeant, quum non sit beneficium hoc personale, cui renunciari valeat, sed
potius toti collegio ecclesiastico publice [et generaliter] sit indultum, cui privatorum pactio
derogare non potest. Nec iuramentum licite servari potuit, quod contra canonica
statuta illicitis pactionibus informatur. [Super alio etc. (cf. c. 17. de praescr. II. 26.) Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Non. Maii
Ao. IX. 1206.]
|