TITULUS
IV.
DE MUTUIS PETITIONIBUS.
CAP. I.
Iudex
etiam delegatus compellit actorem ad respondendum reo in causa reconventionis, et
utramque causam ordine successivo simul audiet et una sententia terminabit. H.
d.
Alexander
III. Vulterano Episcopo et Abbati de Spongia.
Ex
literis vestris accepimus, quod dilecti
filii nostri abbas et fratres Maturensis monasterii super quaestionibus, quas
plebanus et clerici Maturenses adversus eos proponunt, vestrum parati sunt
subire examen, si illi in continenti deberent de suis quaestionibus respondere.
Verum, Quoniam rationis ordo exigit, ut plebanus et clerici Maturenses
abbati et fratribus Maturensis monasterii de iis, quae adversus eos proponunt,
non debeant in vestra praesentia respondere, quum sibi ex ipsis coram vobis a
sede apostolica delegatis iustitiam postulant exhiberi, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus,
quatenus, actione plebani et clericorum proposita, et responsione facta,
monitione praemissa compellatis eosdem, memoratis abbati et fratribus in
continenti coram vobis super suis quaestionibus respondere, et vos vicissem postmodum rationes et allegationes partium diligentius audientes concordia vel
iudicio utriusque negotium terminetis.
|