CAP. V.
In feriis introductis in honorem Dei et sanctorum, nisi ob
necessitatem vel pietatem, iudicium exerceri non potest, etiam de consensu
partium; feriis tamen introductis favore hominum partes renunciare
possunt.
Gregorius IX.
Conquestus
est nobis (Et infra:)
Quamvis non prorogari, sed expediri deceat quaestiones, debet tamen iudicialis strepitus
diebus conquiescere feriatis, qui ob reverentiam Dei noscuntur esse statuti,
scilicet Natalis Domini, sancti Stephani, Ioannis Evangelistae, Innocentium,
sancti Silvestri, Circumcisionis, Epiphaniae, VII. diebus dominicae Passionis,
Resurrectionis cum VII. sequentibus, Ascensionis, Pentecostes cum duobus, qui
sequuntur, Nativitatis Ioannis Baptistae, festivitatum omnium Virginis
gloriosae, XII. Apostolorum, et praecipue Petri et Pauli, beati Laurentii,
dedicationis beati Michaelis, solennitatis omnium sanctorum, ac diebus
dominicis, ceterisque solennitatibus, quas singuli episcopi in suis dioecesibus
cum clero et populo duxerint
solenniter venerandas, quibus utique solennibus feriis, nisi necessitas urgeat
vel pietas suadeat, usque adeo convenit ab huiusmodi abstinere, ut,
consentientibus etiam partibus, nec processus habitus teneat, nec sententia,
quam contingit diebus huiusmodi promulgari, licet diebus feriatis, qui gratia
vindemiarum vel messium ob necessitates hominum indulgentur, procedi valeat, si
de partium processerit voluntate.
|