CAP.
IX.
Per solutionem pensionis rei donatae,
factam donatorio cum auctoritate donatoris, acquiritur illi donatario rei
donatae possessio, adeo, quod, si ab illa expellitur, per interdictum
recuperandae agere poterit.
Idem.
Quum
venisset ad nos dilectus filius noster
G. canonicus sanctae Trinitatis de Hasul. a suo priore et capitulo destinatus,
in audientia nostra proposuit, quod, quum venerabilis
frater noster Eboracensis archiepiscopus ecclesiam de N. eis concessisset,
et per scriptum proprium confirmasset, ita, quod post decessum G. de Pontino clerici, qui praefatam
ecclesiam tunc temporis tenebat,
usibus eorum omnibus modis proficeret, et interim de auctoritate ipsius archiepiscopi idem G. ipsis canonicis annuam
solveret pensionem, †nos postmodum eandem
concessionem, scripto ipsius archiepiscopi diligenter inspecto, auctoritate
apostolica duximus confirmandam. Mortuo autem praefato clerico iam dicti
canonici, licet per ipsum archiepiscopum non fuissent in praedictae ecclesiae
possessionem inducti, tamen de concessione et confirmatione nostra plurimum
confidentes, ecclesiam ipsam, ne a quodam clerico turbaretur, qiu eos super
eadem ecclesia nitebatur fatigare, sunt ingressi, et tam contra ipsum
archiepiscopum, a quo gravari timebant, quam praefatum clericum ad nostram
audientiam appellaverunt. Ipsis vero per duos de fratribus suis appellationem
factam prosequentibus, saepe dictus archiepiscopus bladum et omnia bona
ecclesiae, quae praefatus G. clericus suus moriens ibidem reliquit, fecit, quod
vix credere possumus, invitis praedictis canonicis asportari. (Et infra:) Magister M. et A. clerici et nuncii eiusdem archiepiscopi, qui
praesentes aderant, ipsum super his constanter excusaverunt, et adiecerunt,
archiepiscopo iam praedicto per praefatos canonicos gravem iniuriam irrogatam,
quia, et si ab ipso literas concessionis habuissent, ipsius postmodum
auctoritate contempta, per se ipsos ingredi in possessionem non deberent. Nos
itaque Respondemus, quod, si praefati canonici de praedicta ecclesia auctoritatem
eiusdem archiepiscopi vivente clerico perceperunt annuam pensionem, eo mortuo,
quamvis auctoritatem eiusdem archiepiscopi non quaesierunt, vitiose tamen non
sunt possessionem ingressi, quum, sicut in
saecularium legibus principum cautum est, is possideat, cuius nomine
possidetur. Causam ipsam vobis, de quorum
prudentia et honestate confidimus, committimus, fraternitati tuae per
apostolica scripta mandantes, quatenus ante praesentiam vestram partibus
convocatis, si de ipsorum assertione constiterit, bladum et omnia bona
ecclesiae post appellationem de mandato ipsius archiepiscopi asportata ante
ingressum principalis causae, auctoritate nostra, sublato appellationis
obstaculo restitui faciatis: deinde archiepiscopum attentius moneatis, ut
concessionem suam ratam habeat et praefatos canonicos amodo desinat super
praefata ecclesia fatigare. Si vero commonitioni vestrae acquiescere noluerit,
super ecclesia causam diligentius audiatis, et sine personarum acceptione
sublato appellationis diffugio terminetis.
|