CAP.
X.
Si qui nominent aliquem filium, et ita
communiter reputatur, non creditur postea alteri eorum iuranti
contrarium.
Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum T. Tiburtinus
civis quandam per septennium habuerit concubinam, nec prolem susceperit interim
ex eadem, ac ipsa postmodum divertens ab eo, ad ipsum non post multum tempus
rediisset, filium, quem reversa in domum ipsius peperit, ex eo se asseruit
suscepisse. †Qui, licet a principio dixerit, illum nequaquam filium suum esse, quum mulier
illa per septennium eidem cohabitans ex eo minime concepisset, mulieris tandem et
aliorum devictus instantia eum suum filium recognovit, Rainuldum eum nomine
appellando. Quum autem idem R. ad virilem pervenisset aetatem, ac domum
Saturnellae sororis ipsius T. frequentaret, quae ipsum nepotem suum publice
nominabat, et Sophiam ipsius Saturnellae filiam, cum qua quotidianam
conversationem habuerat, arravit et
carnaliter cognovit eandem. Quod quum pervenisset ad notitiam Saturnellae,
acriter increpavit utrumque, et apud se filiam retinens, supradictum R. removit a domo. Quum autem mater ipsius Rainaldi
accepisset, quod pater eiusdem Sophiae eidem R. graviter minabatur, in civitatis platea
iuravit publice coram multis, quod Rainaldus supradictam Sophiam propinquitatis
linea minime contingebat, affirmans sub virtute praestiti iuramenti, se de alio
quam de supradicto T. antefatum suscepisse Rainaldum. Quia vero
mulier illa de dicto T. suscepisse R., de quo agitur, primitus constanter
asseruit, et idem T. praefatae mulieris praecipue devictus instantia ipsum suum
filium publice recognovit, et filius eius nominatus communiter fuit et habitus
ab ambobus, eiusdem mulieris postmodum iuramento in contrarium praestito non
est standum, quum nimis indignum sit iuxta legitimas sanctiones, ut, quod sua
quisque voce dilucide protestatus est, id in eundem casum proprio valeat testimonio infirmare. Unde
apparet per consequens, quod
praedictus R. memoratam Sophiam neptem
memorati T., cuius prima facie praesumitur consobrinus, non potest habere
aliquatenus in uxorem. [Dat. Lat. V. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]
|