CAP. VI.
Instrumentum publica manu non confectum, habens sigillum,
cuius literae non sunt legibiles vel scripturae deletae, vel enormem patitur
fracturam, non probat. Hoc dicit, prout magis facit ad titulum. Et est casus
quotidianus et notabilis pro istis sigillis antiquis. Panorm.
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.
Inter
dilectos filios G. abbatem sancti Donati de Scozula ex una parte nomine
monasterii et W. B. Mediolanensem canonicum procuratorem tuum
nomine Mediolanensis archiepiscopatus ex altera super subiectis
articulis diu fuit in nostro auditorio litigatum. Petebat siquidem dictus abbas nomine monasterii sui a
praefato procuratore tuo nomine Mediolanensis ecclesiae restitui monasterio
memorato portum Scozulae sive Sexti, cum honore, districtu et iurisdictione loci praefati et
castellaniae, dicens, ad
monasterium haec omnia pertinere, hoc ipsum dicens de hominibus, qui habitant
in curte Berunensi et tenent res monasterii memorati, scilicet in
Gralia, Carpuneno, Vesterpeno, Cadempleno, Baveno [et Insula superiori, Bolgerate ac Lisia. Petens etiam ut
Mediolanensis archiepiscopus cessaret ab inquietatione hominum, qui habitant in
loco Baveni] super manso de curte, de quibus monasterium
obtinuerat in iudicio possessorio per sententiam episcopi Veronensis. †[Item, ut cessaret ab inquietatione
vicariorum, id est, communium et terrarum in territorio Sexti sive Scozulae et
in eius castellania positarum, ab inquietatione quoque albergariae praedicti
loci Scozulae sive Sexti, et illius etiam castellaniae. Rursus, ut non
inquietaret monasterium antedictum in possessione vel quasi possessione
piscariae totius aquae Ticini usque ad raviam Castelleti vel Pigaroli. Et] Haec omnia petebat cum omnibus
fructibus inde perceptis, salvo in omnibus iure addendi vel diminuendi,
satagens multipliciter comprobare omnia, quae praemissa sunt, ad suum
monasterium pertinere. Primo per privilegium Luitardi comitis, quondam episcopi
Lucani, qui monasterium ipsum fundaverat, et ei, quae praemissa sunt, donaverat
universa. Secundo per instrumentum sententiae Asperti quondam Mediolanensis
archiepiscopi, quam ex delegatione Lodovici imperatoris tulit super his, pro
monasterio saepe dicto contra A. praefati Luitardi nepotem, qui super
his monasterium molestabat. Tertio per privilegia Romanorum imperatorum et
praesertim Henrici, qui praemissa omnia monasterio confirmabat, vel etiam
conferebat. Quarto per instrumenta locationum, quas fecerant diversis personis
abbates monasterii memorati. Testes quoque produxerat, per quos nitebatur
probare, quod monasterium a LX. annis et citra, et a L. annis et supra tenuerat
et possederat omnia supradicta,
et quod fama publica erat, ea omnia praefato monasterio a iam dicto Luitardo
fuisse donata. Sed contra privilegium donationis a procuratore tuo multa
fuerunt obiecta. Primo, quia ibi maxime apparebat consumptum, videlicet in
annotatione indictionis, ubi potuisset falsitas facilius deprehendi. Secundo,
quia, quum charta vetustissima videretur, recentior apparebat scriptura,
tanquam non illo tempore facta fuisset. Tertio, quia falsum sigillum vitiose
videbatur appositum, eo, quod a media parte sigilli apparebat quaedam imago,
non cum mitra in capite, sed cum pileo, nec induta pontificalibus, sed
regalibus indumentis tenens in manu non baculum pastoralem, sed quasi sceptrum
regale, cuius facies non apparebat integra, sed dimidia, tanquam in illa
medietate respiceret aliam mediam, quae tamen tota vacua remanebat. Sed quaedam
imago videbatur ex ea fuisse deleta, quia cera in ea parte nec in colore, nec
in planicie reliquae parti similis apparebat. Unde non episcopi, sed
imperatoris videbatur fuisse sigillum, quia in una medietate Caesaris imaginem
exprimebat, et in altera medietate praesumebatur, vel filii vel coniugis
imaginem habuisse. Nam et in ipso sigillo nullae aliae literae apparebant, nisi
quae nomen proprium cum hac adiectione: “Dei gratia,” designabant. Sed quum
proprium nomen ipsius episcopi fuerit Luitardus, in nomine proprio, quod
exprimebat sigillum, deletae fuerant duae literae, secunda, quae erat inter “I” et “t,” et sexta, quae fuerat
inter “r” et “v,” ita, quod, si secunda fuisset “o,” et sexta fuisset “i,” procul dubio non Luitardus, sed
Lotharius legeretur. Quod etiam inde convinci poterat, quod secundum
dispositionem aliarum literarum inter “I” et “t” non erat spatium, nisi quod
potuisset unam literam continere, quum secundum integritatem huius nominis
Luitardus inter “I” et “t” duae literae sint diversae. Praeterea inter “r” et
“v” tam modicum erat spatium, ut in eo nec haec litera “d,” quae maius occupat
spatium, sed haec litera “i,” quae minimum occupat, videretur formata fuisse.
Rursus quum cera sigilli ab interiori parte vetustissima esset, cera, quae
posita erat ab exteriori parte, quasi ad conservationem sigilli, recens erat et
mollis. Quod quum diligenter investigatum fuisset, certo certius est compertum,
quod sub vetusto sigillo charta fuerat perforata, et per glutinum novae cerae,
quae posita fuerat exterius, quasi ad conservationem sigilli vitiose fuit ipsi
chartae subiunctum. Eadem falsitatis specie, per vitiosam videlicet
appositionem sigilli, cetera fere privilegia Romanorum imperatorum praeter
privilegium Henrici vel falsa reperta sunt, vel falsata. Sed et ipsum Henrici
privilegium ad fidem instruendam non videbatur sufficere, quia nec erat publica
manu confectum, nec sigillum habebat authenticum, eo, quod erat ex media fere
parte consumptum, nec plus de nomine proprio, nisi ultima medietas, videlicet
“icus,” nec de ceteris literis, nisi haec adiectio: “Dei gratia” apparebat,
ita, quod ex literis ipsis non magis poterat comprobari fuisse sigillum
Henrici, quam Lodovici. Instrumentum quoque sententiae multis modis
inveniebatur suspectum, tum quia in ipso quaedam apparebant liturae, tum quia
subscriptio notarii videbatur manus alterius fuisse, quam subscriptio
instrumenti; quum tamen notarius in subscriptione profiteretur, se instrumentum
manu propria conscripsisse. Litera quoque recentior videbatur, quam charta, et
aqua videbatur encaustum infectum, ut antiquius appareret. In omnibus autem
imperialibus privilegiis, quae posteriora fuerant, nulla prorsus est
habita mentio de illa sententia, quamvis in eorum aliquibus mentio facta fuerit
Luitardi, qui dicebatur donationem fecisse. Porro si legitimum esset et
verum instrumentum sententiae, per illam tamen sententiam nullam
Mediolanensi archiepiscopatui praeiudicium poterat generari, quum ipsa
sententia lata fuerit inter alios, et res inter alios acta alii non
praeiudicet. Nec attestationes, quae continebatur in instrumento sententiae,
per quas legitima donatio Luitardi videbatur esse probata, poterant eidem
archiepiscopatui nocumentum aliquod irrogare, quum inter alias personas et in
alio iudicio receptae fuissent. Ceterum memorati Henrici privilegium, quod non
solum confirmationis, sed etiam donationis videbatur fuisse, unde rerum
dominium donatarum intelligi forte poterat monasterio acquisitum et traditum, quamvis ex forma petitionis, quae in ipso privilegio declaratur, et
quibusdam aliis verbis, quae ponuntur
in ipso, confirmatorium tantum fuisse
videretur, ut tamen intelligatur eo modo, quo magis posset valere,
distinguendum utique videbatur, ut idem Henricus alia donaverit, et alia
confirmaverit, quum eadem legitime nequivissent et confirmari pariter et
donari; confirmari, tanquam prius habita et possessa: donari, tanquam tunc
tradita et concessa. Donaverit, inquam, illa, quae ipse intra trium
milliarium spatium monasterio concedebat; confirmaverit autem, quae prius ipsi
nonasterio concessa fuerant et donata, inter quae illa continebantur, quae
deducta sunt in iudicium.
Ac per hoc illa non poterant intelligi per privilegium illud donata, sed
confirmata, quum iuxta legum sanctiones quod meum est ex alia causa meum fieri non possit, nisi desierit esse meum; †praesertim
quum pars monasterii nixa fuerit comprobare tum per privilegium
concessionis, tum per instrumentum sententiae, quod illa legitime fuerint a
Luitardo donata, et illi donationi per totum iudicium est innixa; unde post
donationem huiusmodi eadem eidem non
poterant redonari. Quum igitur privilegium Henrici confirmatorium tantum
exstiterit, saltem quoad illa, quae deducta sunt in iudicium, si principale non
tenuit, nec accessorium, quod ex eo vel ob id dignoscitur esse secutum. †Pari modo cetera privilegia Romanorum
imperatorum, etiam si vera fuissent et sine suspicione, ad probationem tamen
invalida probarentur. Per instrumenta vero locationis nec est utique
probata proprietas, nec etiam ad plenum
possessio, quum iuxta legitimas
sanctiones ad probationem rei propriae sive ad defensionem non sufficiat
facta locatio. [Licet autem his et aliis
modis saepedictus procurator tuus intentionem abbatis videretur elidere,
cautumque sit in iure civili, quod actore non probante is, qui convenitur, etsi
nihil praestiterit, obtinebit; ad ostendendam tamen evidentius iustitiam tuae
partis, per testes videbatur probare, quod Mediolanensis archiepiscopus omnia,
quae praemissa sunt, a sexaginta annis infra possederat inconcusse. Verum
contra praescriptiones huiusmodi dictus abbas interruptionem medii temporis
civilem pariter et naturalem obiecit. Olim enim Gozovio quondam comite a
Frederico imperatore super his iudice delegato, quum post citationes legitimas
Mediolanensis archiepiscopus se contumaciter absentasset, pro monasterio fuit
lata sententia, et ipsius nomine corporalis possessio assignata, quam per sex
annos et amplius habitam in bello Mediolanensium asserebat amissam; per quod
allegabat praescriptionem civiliter et naturaliter interruptam. Porro ad
exceptionem praemissam saepedictus procurator tuus taliter replicabat, quod
bonae memoriae Ioannes Anagninus sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis,
postea sancti Marci presbyter, et tandem episcopus Praenestinensis, tunc
apostolicae sedis legatus, attendens quam barbarica feritate et insatiabili
odio ecclesiam et civitatem Mediolanensem Fredericus imperator funditus vellet
evertere atque in supremam redigere servitutem, quicquid ipse vel aliquis iudex
seu ministerialis eius in ecclesias, clericos vel cives Mediolanenses
statuerant tempore illo, in irritum revocavit. Cuius factum felicis
recordationis Alexander Papa praedecessor noster approbans confirmavit, unde
quod a praefato comite factum fuerat in odium Mediolanensium, quos dictus
imperator acrius infestabat, Mediolanensi ecclesiae praemissa ratione non
poterat praeiudicium generare. Porro rationem huiusmodi pars adversa frivolam
reputabat, quum factae causae nulla iuris constitutione fieri possint infectae.]
Quum autem super his, quae praemisimus,
in nostra et fratrum nostrorum praesentia fuisset diutius litigatum, quia
legitime probata non fuerant ea, quae
petebantur ad monasterium pertinere, de
communi fratrum nostrorum consilio ab impetitione ipsius praefatum procuratorem tuum nomine tuo
et Mediolanensis ecclesiae sententialiter duximus absolvendum, quoniam, quum
obscura sunt iura partium, consuevit contra eum, qui petitor est, iudicari. [Super manso vero etc. Dat. Lat. XVI. Kal.
Maii. 1199.]
|