CAP.
XI.
Defectus literae non vitiat rescriptum.
Honorius III.
Ex parte carissimae in Christo filiae B. quondam Anglorum
reginae fuit propositum †coram nobis, quod,
quum nobilis vir W. de Guerchia et complices eius Nannetensis, Rodenensis et
Andegavensis dioecesis ipsam castro de Segreio, ad eam ratione sui dotalitii
pertinente, pro suae voluntatis arbitrio spoliarint, et ipsa super hoc contra
eum a bonae memoriae I. Papa praedecessore nostro ad nos literas impetraverit,
Quia rescriptum apostolicum pro eo,
quod in hac dictione “spoliarunt,” haec figura “o” deerat, asseritur vitiosum, †licet iam a nobis tres citationes vel
quatuor emanassent: vos tamen,
admissis huiusmodi exceptionibus frivolis, in ipso negotio procedere
distulistis. Nos ergo de discretione vestra non modicum admirantes, quum per
praecedentia et subsequentia intelligantur,
licet ex scriptoris vitio vel occupatione praedictum “o” fuerit omissum, satis vobis
potuerit de mandatoris intentione constare, nec eius mandatum in ipsius obitu
exspiraverat, eo, quod res integra iam non erat, ac volentes, ut finis litibus
imponatur, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus hoc non obstante in
negotio ipso iuxta priorum
continentiam literarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia procedatis. [Dat. Lat. XV. Kal. Nov. A. I. 1216.]
|