CAP. XIII.
Non valet iuramentum monachi claustrum abiurautis, et sibi de
hoc gravis poenitentia imponitiur.
Idem.
Sicut
ex literis tuae discretionis cognovimus, R. prior monasterii tui lator
praesentium iracundiae calore succensus praecipitato mentis instinctu
temerario iuramento firmavit, quod in claustro eiusdem monasterii, quo se
vinculo professionis adstrinxit, non esset cum G. monacho ulterius moraturus. †Quaerenti
ergo tibi, quid super hoc circa eundem monachum. sit agendum, Respondemus, quod, quum beatus
Benedictus in regula sua, quam fere omnes monachi profitentur, iurare omnino
prohibeat, non licuit
monacho supra dicto temerarium iuramentum facere; maxime quum fidem
professionis frangeret, et stabilitatis suae propositum evacuaret. Ideoque
circa eum tua sollicitudo provideat, quod talis ei poenitentia iniungatur, per
quam omnipotenti Deo de suscepto in vanum eius nomine satisfaciat, ut alius quilibet exemplo eius
deterritus simile aliquid facere pertimescat; ipse vero in claustro, quod licite
abiurare non potuit, cum stabilitate perpetua suam poenitentiam exsequatur, ita
tamen, ne ex eo, quod ad praesentiam nostram accessit, solita regularis
beneficii portione privetur.
|