CAP. XXVIII.
Iuramentum praestitum super actu a lege infirmato
principaliter favore iurantis, licet secundario in favorem publicum, necessario
est observandum, si non vi, nec dolo fuit praestitum, et in alterius
praeiudicium principaliter non redundat. H. d. multum singulariter considerata
medulla capituli.
Idem.
Quum
contingat interdum in tua dioecesi,
quod constante matrimonio mulieres alienationibus super rebus dotalibus et
donationibus propter nuptias sibi datis
[sponte] consentiant, ne ulterius
contraveniant proprio sacramento firmando, ac soluto processu temporis
matrimonio contravenire nitantur, utrum hoc eis liceat, a nobis tua fraternitas
requisivit. Nos autem fraternitati tuae taliter respondemus, quod, etsi
mulierum consensus in talibus non videatur obligatorius secundum legitimas
sanctiones, ne tali tamen praetextu viam contingat periuriis aperiri, mulieres
ipsae servare debent huiusmodi iuramenta, sine vi et dolo, sponte ac pro fide praestita, quum in alterius
praeiudicium non redundent, nec observata vergant in dispendium salutis
aeternae. [Praeterea requisisti etc. Dat.
Lateran. XVI. Kal. Iun. Ao. XIII. – 1210.]
|